PL 107, col. 437
Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
eam esse concordem, desinant eam odiis insectari, desistant ore blasphemo lacerare, quia non erit impunitus
qui donis Dei per invidiam perfidus exstat
inimicus. Unde Dominus per prophetam: « Vae vobis,
qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes
tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes
amarum in dulce, et dulce in amarum. » Monachi
enim propositum est ut abrenuntiet saeculo et voluptatibus,
continentiae ac quieti, obedientiae atque
humilitati operam det, tribulationesque atque angustias
praesentis vitae patienter sufferat, et praemium
coelestis gratiae super omnia expetat. Unde consideremus
si haec ex divinis comprobentur testimoniis.
Nam Salvator in Evangelio ait: « Qui non renuntiaverit
omnibus quae possidet, non potest meus esse
discipulus. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres,
aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem,
aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum
accipiet, et vitam aeternam possidebit. » Et
item: « Qui vult, » inquit, « venire post me, abneget
semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et
sequatur me. » Hinc et diviti de salute sua sollicite
quaerenti ipsa Veritas respondit, dicens: Si vis perfectus
esse, vade, vende omnia quae habes, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni,
sequere me. » Hinc et ad apostolos ait: « Estote
perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est.
Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus,
aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec omnia
gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his
omnibus indigetis. Quaerite primum regnum Dei,
et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini
fugere ista omnia quae ventura sunt, et stare
ante Filium hominis. Amen dico vobis quia plorabitis
et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem
contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. »
Sequenti ergo opera danda Isaias ostendit
dicens: « Erit opus justitiae, pax et cultus justitiae,
silentium et securitas usque in sempiternum. » Item
per Jeremiam dicitur: « Bonum est praestolari cum
silentio salutare Domini: bonum est viro, cum portaverit
jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius
et tacebit, quia levabit se super se; ponet in pulvere
os suum, si forte sit spes, dabit percutienti maxillam,
saturabitur opprobriis, quia non repellet in
sempiternum Dominus. Qui dilexit movere pedes
suos, et non quievit, et Domino non placuit. » Hinc
et Paulus ad Thessalonicenses ait: « Rogamus autem
vos, fratres, ut abundetis magis et operam detis,
ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et
operemini, sicut praecepimus vobis, et ut honeste
ambuletis ad eos, qui foris sunt, nullius aliquid desideretis. »
De humilitate autem, et mansuetudine
atque obedientia ipse Salvator in Evangelio nos instruit
dicens: « Discite a me, quia mitis sum et
humilis corde. Omnis ergo qui se exaltat humiliabitur,
et qui se humiliat, exaltabitur. Beati pauperes