PL 107, col. 438
Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. » Et
iterum: « Non veni, inquit, facere voluntatem meam,
sed ejus, qui misit me, Patris. » Hinc et Apostolus
ait: « Christus factus est pro nobis obediens Patri
usque ad mortem, mortem autem crucis, » etc. Nam
et in libro Regum Samuel ad Saul regem peccantem
ait: « Nunquid vult Dominus holocaustum, aut
victimas, et non potius ut obediatur voci Domini?
Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare
magis quam offerre adipem arietum: quoniam
quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi
scelus idololatriae nolle acquiescere. » De tribulationis
autem tolerantia et patientia ipsa Veritas ait discipulis:
« In mundo pressuram habebitis, sed confidite,
quia ego vici mundum. In patientia vestra
possidebitis animas vestras. » Et quia monachi opus
est oratio et jejunium, commendat hoc atque approbat
idem Mediator Dei hominumque, cum suggillanti
apostolos de daemoniaco ab eis non sanato respondit,
dicens: « Hoc genus a nullo potest exire, nisi per
orationem et jejunium. » Ecce monachorum ordinem
ac vitam, cum ipse Dominus suis sententiis ac
prophetarum atque apostolorum suorum scriptis
comprobet, quis est qui eam reprehendere audeat,
nisi qui insanus ore et corde est, et ob hoc legibus
Dei contrarius? Non est ergo leve crimen, atque minusculum
peccatum, velle mendacem facere Veritatem,
et Dominum iniquum fingere, cum hoc quod
ipse laudat iste nititur improbare. Sed si iste adversarius
noster adhuc perstiterit in nequitia semel
concepta, et dixerit sine monachi voto homines posse
salvari: non hoc negamus, sed perfectionis tramiti
detrahere non audemus.
Haec ergo, prout potuimus, ex multis pauca libavimus;
sed si nostra scripta fastidio ducit, audiat
quid beatus Hieronymus, in libro quem scripsit
adversus Vigilantium, monachos simili blasphemia
lacerantem, senserit. « Quod autem asseris, inquit,
melius facere eos qui utantur rebus suis, et paulatim
fructus possessionum pauperibus dividant, quam
illos qui, possessionibus venundatis, semel omnia
largiuntur: non a me eis, sed a Domino respondebitur:
« Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. » Ad
eum loquitur qui vult esse perfectus: qui cum apostolis
patrem, naviculam, et rete dimittit. Iste, quem
tu laudas, secundus, vel tertius gradus est, quem et
nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et
tertiis praeferenda. Nec astu tuo ac studio monachi
deterrendi sunt, arte linguae vipereae et morsu saevissimo;
de quibus argumentaris et dicis: Si omnes
se recluserint, et fuerint in solitudine, quis celebrabit
ecclesias, quis saeculares homines lucrifaciet, quis
peccatores ad virtutes poterit coarctare? hoc enim
modo, si omnes tecum fatui sunt, sapiens esse quis
poterit? Et virginitas non est approbanda: si omnes
virgines fuerint, nuptae non erunt, interibit humanum
genus, infantes in cunis non vagient, obstetrices