PL 107, col. 439

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne · Commentariorum in Genesim (Rabanus Maurus), J. P. Migne

absque mercedibus mendicabunt: et validissimo
frigore solus atque contractus Dormitantius
vigilabit in lecto. Clara est virtus, nec a pluribus
appetitur, atque utinam omnes hoc essent quod
pauci sunt, de quibus dicitur: « Multi vocati, pauci
autem electi; » vacui essent carceres. Monachus
autem non doctoris hujus, sed plangentis officium,
qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus
praestoletur adventum; qui sciens imbecillitatem
suam, et vas fragile quod portat, timet offendere,
ne impingat et corruat ut frangatur. Unde et mulierum,
maximeque adolescentularum, vitat aspectum,
et in tantum castigator sui est, ut etiam quae
tuta sunt pertimescat. Cur, inquies, pergis ad eremum?
Videlicet ut te non audiam, non videam, ut

tuo furore non movear, ut tua bella non patiar, ne
me capiat oculus meretricis, ne forma pulcherrima
ad illicitos ducat amplexus. Respondebis: Hoc non
est pugnare, sed fugere; sta in acie: adversario
armatus obsiste, ut postquam viceris, coroneris. Fateor
imbecillitatem meam: nolo spe pugnam victoriae,
ne perdam aliam victoriam; si fugero, gladium

FRECULPHUS episcoporum infimus, venerabili abbati
MAURO et consacerdoti, in Christo Dei Filio,
salutem.
Novit, mi dilectissime, tuae charitatis benevolentia
in occiduo littore Oceani, quamvis nullis suffragantibus
meritis, pastoralem me suscepisse curam:
ubi populum famem passum verbi salutaris reperi,
sed minime suam sentientem inediam. Non enim
spirituales esuriendo desiderabat dapes, quarum
suavitatis gustum necdum expertus erat; quem primum
lacte alendum, non solido censui cibo. Igitur,
annuente Domino, escam jam ambiunt contingere,
et quamvis adhuc parvuli, panem sibi dari deposcunt:
sed ut eis frangatur, et in viscera eorum
salubriter trajiciatur absque discrimine strangulationis,

vestro indigemus solatio, maxime autem in
Pentateucho. Qui scilicet legislatoris libri humiliter
deposcimus ut ita vestro succincte dilucidentur studio,
ut priorum perscrutando conferatis tractatorum
labores; et velut ex pratis vernantibus amoenisque
flores mellifluos carpendo, apum more in alveareum
congestos, nobis favum cum melle odorifero
porrigere non negligatis. Ergo itaque modo opus hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.