PL 107, col. 440

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne · Commentariorum in Genesim (Rabanus Maurus), J. P. Migne

devitavi; si autem stetero, aut vincendum mihi est,
aut cadendum. Quid autem necesse certa dimittere,
et incerta sectari? aut scuto, aut pedibus meis vitanda
est. Tu qui pugnas, et superari potes et vincere.
Ego cum fugio, non vincor in eo quod fugio,
sed ideo fugio ne vincar. Nulla securitas est serpente
vicino dormire. Potest fieri ut me non mordeat,
tamen potest fieri ut aliquando mordeat. »
Sunt praeterea et alii sancti Patres orthodoxi,
quorum super hac re par sensus et similis sententia
est, affirmantium normam regularis disciplinae Deo
auctore per apostolicam doctrinam institutam atque
fundatam esse. Sed quia libri mensuram excederet,
si eorum plurima dicta in hoc opusculum velim coacervare,
sufficiant haec sobrio lectori quae dicta sunt.

Caeterum, qui plura ac majora quaesierit, et nostra
scripta fastidio duxerit, legat catholicorum doctorum
multiplicia volumina, et, ut credo, a nostro
praesenti hoc opusculo eorum sensum non discrepare
videbit.
Explicit,

compendiosum fieri flagitamus, ut primum sensus
litterae ac deinde spiritualis intelligentiae accurate
succisa prolixitate pandatur: et singulorum nomina
auctorum in fronte notentur pagellae, ex quibus
praesentes decerpseritis sententias. Insuper precamur
obnixe ut quidquid Spiritus sanctus, qui loquebatur
olim in viris Deo deditis, et adhuc loquitur
et loquetur, vestro benevolo et devoto inspiraverit
animo, sub nullo reticeatis silentio: sed litteram
praenominis vestri primam seorsum adnotetis, ut
eminentius etiam de proprio gaudere valeamus pariter
dono.
His quoque praelibatis, ut fuerimus odoribus
respersi dapibusque refecti, vertetur occasus
noster in orientem: et regio contigua axi occiduo
fiet Judaea, nostrique Britonum vicini erunt Israelitae.

Ergo si aliquas excusationis praetendere tentaveris
occasiones, ne tantae molis opus ingentisque laboris
subeas, et respondere nisus fueris cur non proprio
sudore eos legendo perlustro libros ex quibus haec
fieri mando, et quaeque libuerint decerpendo colligam,
ad haec vestrae charitatis vigilantia intendat,
quoniam nulla nobis librorum copia ut haec facere
possimus, suppeditat, etiamsi parvitas obtusi sensus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.