PL 107, col. 729

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

deputabunt laborem. Et non mirum, cum magis
parati sint aliena lacerare, quam propria opuscula
condere. Quorum quia nemo potest calumniam et
invidos morsus devitare, nisi qui omnino nihil scribit,
magis eligo vanam surda aure pertransire querimoniam,
quam otiose torpens Christi negligere
gratiam, cui soli placere optantes, vanos hominum
rumusculos nihili ducimus. Aggregatis igitur hinc
inde insignissimis sacrae lectionis atque dignissimis
artificibus, quid in opusculis suis in beati Matthaei
verbis senserint, quid dixerint, diligentius inspicere
curavi: Cyprianum dico atque Eusebium, Hilarium,
Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Fulgentium,
Victorinum, Fortunatianum, Orosium, Leonem,
Gregorium Nazianzenum, Gregorium papam Romanum,

Joannemque Chrysostomum, et caeteros Patres, quorum nomina scripta sunt in libro vitae
[(Phil. IV)]
.
Horum ergo lectioni intentus, quantum mihi prae
innumeris monasticae servitutis retinaculis licuit,
et pro nutrimento parvulorum, quod non parvam
nobis ingerit molestiam et lectionis facit injuriam,
ipse mihi dictator simul, et notarius, et librarius
existens, in schedulis ea mandare curavi quae ab eis
exposita sunt, vel ipsis eorum syllabis, vel certe
meis breviandi causa sermonibus. Quorum videlicet
quia operosum erat vocabula interserere per singula,
et quid a quo auctore sit dictum nominatim
ostendere, commodum duxi eminus e latere primas
nominum litteras imprimere, perque has viritim,
ubi cujusque Patrum incipiat, ubi sermo quem transtuli

desinat, intimare, sollicitus per omnia ne majorum
dicta furari et haec quasi mea propria componere
dicar. Multumque obsecro et per Dominum
legentes obtestor ut si qui forte nostra haec, qualiacunque
sint, opuscula transcriptione digna duxerint,
memorata quoque nominum signa, ut in nostro
exemplari reperiunt, affigere meminerint. Praeter
haec quoque nonnulla, ut sine laesione aliorum dicam,
quae mihi auctor lucis aperire dignatus est,
proprii sudoris indicia per notas vocabuli agnominisque
mei, ubi opportunum videbatur, adnexui,
totumque opus in libros octo distinxi, illud maxime
observans, ubicunque potui, ut ubi evangelista sermones
Domini consummatos esse referebat, ibi librorum
terminos constituerem. Disposui etiam per

ipsos libros duos ordines capitulorum: unum, quem

INCIPIUNT COMMENTARIA IN MATTHAEUM. LIBER PRIMUS.
PROOEMIUM.

Expositionem scripturus in Evangelium beati
Matthaei, opportunum esse judicavi, paucis primum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.