PL 107, col. 730

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

in ipso Evangelio sub nomine Matthaei titulatum
reperi; alterum, quem huic operi praeponendum
noviter condidi. Quos utique coloribus, ne confusionem
lectori facerent, distinguere curavi, priorem
atramento, alterum minio conscribens. Illum nempe
ob hoc ponens ut si quis forte Evangelium legens,
invenerit sententiam cujus allegoriam ignorans scire
desideret, notet capitulum quod in margine paginae
eidem sententiae praescriptum est, et statim recurrens
ad tractatum, revolvat librum, et quaerat ibi
ipsum capitulum quod ante in Evangelio adnotavi,
et sic sine ulla mora inveniet quod desideravit. Sequens
vero capitulorum ordo, qui minio sparsim in
volumine conscriptus est, ad superliminarem paginam
respondet, quam in capite hujus operis, ob

compendium quaerendi et commode inveniendi, diligenter
lectori cum singulis capitulis distinctim
ordinantes praeposuimus, ut quae illic praenotata
sunt, eorum indicio in libro conscripta reperiat.
Omnia vero ad utilitatem fratrum et ad commoditatem
legentium parare sategimus, optantes ut ad plurimorum
perveniant profectum. Si quis forte despicit
hunc laborem nostrum quasi superfluum, cum
multi plenius et perfectius de iisdem rebus tractaverint,
legat ea quae sibi elegerit, nobiliumque doctorum
amplissimis reficiatur coenis, et dimittat haec
nostra, licet paupercula, illis qui perfectorum non
possunt capere cibum, quorum non venter pinguibus
repletus hortorum fastidit olera, sed leguminum
assuescit comedere cibaria: sciat tamen verum esse

illud vulgo proverbium, quod utilior est sitienti
parvus purae aquae haustus, quam nauseanti largissima
conditi vini pocula. De caetero quoque obsecro
venerationem tuam, antistitum charissime, ut si
praesens opus dignum habitu ducas, ab hoc exemplari,
quod tibi transmisi, rescribere illud jubeas,
et rescriptum diligentius requirere facias, ne Scriptoris
vitium dictatoris dereputetur errori, sed magis
qui seminat, simul gaudeat, et qui metit [(Joan. IV)] ,
fructumque pariter congregent in vitam
aeternam.
Orantem pro nobis sanctam paternitatem vestram
gratia superni Protectoris conservare atque ad defensionem
Ecclesiae suae sanctae semper corroborare
dignetur.

intimare quam ob causam idem evangelista ipsum
Evangelium exorsus sit scribere, et qua lingua, et
quo ordine, ut illi qui aggrediuntur hoc opus legere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.