PL 107, col. 731

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

statim in capite ipsius inveniant praenotatum scriptorem
sancti Evangelii, et quibus illud scripserit.
Narrant quidem historiae quod iste Matthaeus apostolus
et evangelista, qui et Levi cognomen sumpsit
de tribu, ex publicano electus a Christo et a peccante
translatus, primum evangelizaverit Judaeis.
Verum cum pararet transire ad gentes, patria primus
lingua, id est, Hebraeis litteris, Evangelium composuerit,
propter eos qui ex circumcisione crediderunt,
dereliqueritque eis illud ad memoriam, a quibus
proficiscebatur ut gentibus praedicaret. In quo
animadvertendum est quod ubicunque evangelista
iste, sive ex persona sua, sive ex Domini Salvatoris,
veteris Scripturae testimoniis utitur, non sequatur
Septuaginta translatorum auctoritatem, sed Hebraicam:

e quibus illa duo sunt: Ex Aegypto vocavi
filium meum; Et: Quoniam Nazaraeus vocabitur. [(Aug.)]
Nam Matthaeus suscepisse intelligitur incarnationem
Domini secundum stirpem regiam, et pleraque
secundum hominum praesentem vitam et facta
et dicta ejus exsequi, unde et in principio Evangelii
sui taliter exorsus, ait:
CAPUT PRIMUM. Genealogia Christi enumeratur, et in tres tessaradecades dividitur, et de desponsatione matris ejus narratur.
[I.] Liber generationis Jesu Christi. [(Aug.)]
Quo exordio
suo satis ostendit generationem Christi secundum
carnem, se suscepisse narrandam. Secundum
hanc enim Christus filius hominis est, quod etiam

seipse saepissime appellat, commendans nobis quod
misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Nam illa
superna et aeterna generatio, secundum quam Filius
Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia
omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de
illa dictum a propheta Isaia intelligatur: Generationem
ejus quis enarrabit? [(Isa. LIII.)]
Quanquam et de
temporali ejus nativitate, qua verbum caro factum
est, et virgo Spiritu sancto gravida filium peperit,
et virgo permansit, haec prophetica sententia possit
non inconvenienter accipi, ne sacrae aedificationis
discors compago non haereat. Igitur Matthaeus, corrupto
humani generis initio per praevaricationem,
in primo Novi Testamenti libro respondens primo
libro veteris legis, ubi scriptum est: Hic est liber

generationis coeli et terrae [(Gen. II)]
;
et rursum: Hic est liber generationis Adae
[(Gen. V)]
;
Adae videlicet
veteri, per quem totus corruptus est mundus,
Adam opponens novum, in quo restaurata sunt omnia,
et quae in coelo et quae in terra consistunt;
dedit manifeste intelligi quod ipsius scripserit secundum
carnem generationem, qui electos suos in
filiorum Dei assumeret adoptionem. Quare autem librum
dixerit generationis, cum parvam libri particulam
teneat generatio, hoc intelligitur quod consuetudinem
gentis suae secutus sit. Consuetudo enim
Hebraeorum est ut voluminibus ex eorum principiis
imponant nomina, ut est Genesis, Exodus et caeteri
libri legales. Quod autem dicit, Jesu Christi, regalem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.