PL 107, col. 732
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
et sacerdotalem in eo exprimit dignitatem. Nam
Jesus qui nominis hujus praesagium praetulit, primus
post Moysen in populo Israel ducatum tenuit,
et filios Israel in terram repromissionis induxit,
Aaron vero, mystico consecratus unguento, primus
in lege sacerdos fuit. Salvator igitur noster, quem unxit Deus oleo laetitiae prae omnibus participibus ejus
[(Psal. XLIV)]
,
et Rex est, de quo propheta dicit: Multiplicabitur imperium ejus, et pacis non erit finis
[(Isa. IX)]
;
et angelus ad Mariam, potentiam regni
ejus demonstrans: Dabit, inquit, illi Dominus Deus
sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob
in aeternum, et regni ejus non erit finis [(Luc. I)]
.
Et
Sacerdos idem est, de quo dicit Psalmista: Juravit
Dominus, et non poenitebit eum, tu es Sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Psal.
CIX)]
.
Filii David, filii Abraham. [(Hieron.)]
Ordo praeposterus,
sed necessario commutatus. Si enim primum
posuisset Abraham, et postea David, rursus ei
repetendus fuerat Abraham, ut generationis series
texeretur. Ideo autem, caeteris praetermissis, horum
filium nuncupavit, quia ad hos tantum facta est de
Christo repromissio. Ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes
[(Gen. XXII)]
,
quod est
Christus. Ad David: De fructu ventris tui ponam super
sedem tuam [(Psal. CXXXI)]
.
Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob.
Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthaeus,
ab ipso promissionis Christi exordio, hoc est,
ab Abraham generatores commemorans, quos perducit
ad Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus. [(MAURUS.)]
Mystice quoque demonstrat quomodo,
de gentilitatis caligine, quasi de Aegyptia servitute,
per quadraginta duos viros, ac si ejusdem numeri
mansiones, ad virginem Mariam, pleno sancti Spiritus
gurgite fluentem, ac si intelligibilem Jordanem,
duce Domino Jesu Christo, velut Josue filio Nun,
ventum sit; ipsumque Christum de Maria natum esse
testatur, qui velut hamus in retis capite, sic in fine
genealogiae positus, et in mare hujus mundi a Patre
missus, tortuosum draconem aduncatum occisus
occidit, atque humani generis mortem mortuus mortificavit.
Et ideo velut fune duplicato, iterato videlicet
uniuscujusque nomine, in retis similitudinem
genealogiae ordo contexitur, donec ab hujus principio,
hoc est, ab Abraham ad hamum usque, hoc est,
Christum, adveniatur; de quo ad sanctum Job dicitur: Nunquid aduncabis Leviathan hamo tuo, aut
armilla perforabis maxillas ejus?
[(Job. XL.)] [(Greg.)]
In hamo igitur incarnationis Christi iste captus est,
quia dum in illo appetiit escam corporis, transfixus
est aculeo divinitatis.
Judas autem genuit Phares et Laram de Thamar. [(Hieron.)]
Notandum in genealogia Salvatoris, nullam
sanctarum assumi mulierum, sed eas quas Scriptura
reprehendit, ut qui propter peccatores venerat,
de peccatricibus nascens, omnium, peccata deleret.
Unde et in consequentibus Ruth Moabitis ponitur,