PL 107, col. 737

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Quod autem primum dicit: De qua natus est Jesus,
etc., ac deinde sequitur: Qui vocatur Christus . . . . .
proprium nomen, id est, Jesus, prius ponit, quod
ante conceptum ejus ab angelo nominatum est [(Luc. I)] .
Deinde convenienter aptatur, quod in pontificibus et
regibus prius in imagine procedebat, hoc est, Christus,
ut ille, in quo haec duo nomina mystica convenerunt,
distingueretur a caeteris, qui in figura ejus
iisdem nominibus sed divisim nuncupati praecesserunt.
Verum illi quoniam ad breve tempus vitae
hujus, christi appellabantur, ad solam veri Christi
imaginem conservandam, quamvis compositione
quadam mystica consecrati olei, tamen hujus quae
inter nos haberi solet materiae liquore [ac liquoris]
perungebantur. Verus autem hic, qui de coelis venerat,

et cui omnia quae praecedebant gesta fuerunt,
Christus non humanis opibus quaesita sumit unguenta,
sed novo ac singulari modo paterno Spiritu infusus,
et unctus Christus efficitur, sicut multis ante
saeculis de eo vates Isaias praedixerat, ex persona
ipsius Christi, dicens: Spiritus Domini super me,
propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit
me, praedicare captivis remissionem et caecis visum [(Isai. LXI; Luc. IV)]
.
Nec solus Isaias haec divinis praedixit
oraculis, sed et David similiter inspiratus,
testatur de Christo, dicens ad ipsum Christum: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis,
virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem;
propterea te unxit Deus, Deus tuus oleo laetitiae
prae participibus tuis
[(Psal. XLIV)]
.
In quibus verbis primo

quidem eum evidenter Deum designat. Secundo
vero, per aequitatis virgam, sceptrum in eo regale
commemorat; post vero etiam qualiter Christus effectus
sit indicat dicens quod unctus sit Deus a Deo,
non oleo communi, sed oleo laetitiae, nec sicut participes
sui, id est, illi qui in imagine praecesserunt,
sed prae participibus suis. Oleo vero laetitiae in sacris
voluminibus intellectu mystico Spiritus sanctus designatur.
Sed et de pontificatu ejus idem David alio in
loco tale aliquid arcanis signat eloquiis, tanquam ex
persona Patris de Filio pronuntiantis: De ventre, inquit, ante Luciferum genui te. Juravit Dominus, et
non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech
[(Psal. CIX)]
.
Hic autem
Melchisedech in divinis voluminibus sacerdos fuisse

Dei summi refertur [(Gen. XIV)] , sed qui non oleo
communi perunctus sit, neque qui ex successione
generis susceperit sacerdotium, sicut apud Hebraeos
fieri mos erat; et ideo secundum ordinem ipsius sacerdos
futurus dicitur Christus, qui non olei liquore,
sed virtute coelestis Spiritus consecretur. Idcirco
denique cum multi ante, apud Hebraeos oleo in hoc
ipsum solemniter consecrato uncti sint christi, et
sive reges, sive prophetae, sive etiam pontifices, per
hoc fuerint instituti, nullus tamen ipsorum vel genti,
vel discipulis aut sectatoribus ex suo vocabulo nomen
dare potuit, et appellare discipulos Christianos,
nisi hic solus, qui verus est Christus et non oleo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.