PL 107, col. 738
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
humano, sed paterno Spiritu perunctus. Hic sectatorum
suorum populos, et universam per totum
mundum sui nominis gentem, ex veri Christi vocabulo
appellari fecit perenni nomine Christianos [(Act. XI)] .
[(MAUR.)] Notandum autem quod ipsi progenitores
Christi, qui in genealogia ejus adnumerati sunt, non
sine grandi mysterio ab evangelista assumuntur,
maxime cum Apostolus dicat: Omnia in figura contingebant
illis [(I Cor. X)]
,
sed sicut humanam nativitatem
Christi praecesserant tempore, ita quoque testimonium
illi dabant ex praefiguratione. Nam nullus
eorum est, qui non aut nomine, aut actu incarnationem
Christi significet, et ipsum esse demonstret, qui
in patriarchis praefiguratus, et in prophetis promissus,
atque in apostolis praedicatus est. Igitur Abraham,
qui interpretatur pater multorum, vel pater videns
populum, quem significat hoc nomine, nisi illum
de quo ipsi ita promissum est: In semine, inquit, tuo
benedicentur omnes cogitationes terrae? [(Gen. XXII.)]
Et
Isaias ait: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit
semen longaevum, et voluntas Domini in manu
ejus dirigetur [(Isai. LIII)]
;
et item cum inquit: Domine
Pater noster, et Redemptor noster, a saeculo nomen
tuum. Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit
nos [(Isai. LXIII)]
.
Quomodo autem Abraham actu
significaverit Salvatorem, testatur illud quod Domini
praecepto exivit de terra sua et de cognatione
sua [(Gen. XII)]
,
ut apud exteros locupletaretur, et
esset in gentem magnam, quod nunc cernimus veraciter
impletum, cum Christus, relicta terra et cognatione
Judaeorum, praepollet, ut videmus, in populis
gentium [(Gen. XIV)] . Et illud quod Abraham cum trecentis
decem et octo vernaculis suis quatuor reges
debellavit, ac Lot liberavit, quid aliud significat,
quam quod nos Christus per crucem, quam exprimit
tau littera, trecentenarium numerum continens, a
dominatu carnalis sensus, qui nos antea variis vitiis
captivatos exsuperaverat, liberavit? Isaac quoque,
qui interpretatur risus, vel gaudium, significat illum
de quo dixit ad pastores angelus: Annuntio vobis
gaudium magnum, quod erit omni populo [(Luc. II)]
.
Et
ipsa Veritas suis discipulis ait: Iterum videbo vos,
et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo
tollet a vobis [(Joan. XVI)]
.
Et item: Petite, inquit, et
accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum [(Ibid.)]
.
Quomodo vero actibus suis Isaac significet Christum,
longum est per totum enumerare, cum pene omnes
actus ejus, quos Scriptura narrat, conveniant mysterio
ad Christum, ut est illud, quo mactandus ipse
ad aram portaverit ligna [(Gen. XXII)] , sicut Christus
crucem passionis suae proprio gestavit corpore. Et
quod in typo Ecclesiae Rebeccam duxit uxorem, quae
gemellos ei peperit [(Gen. XXV)] , sicut Christo Ecclesia
per baptismi fontem duos parit populos. Jacob,
qui interpretatur superplantator, vel supplantans, significat
eum de quo dicit Psalmista: Supplantasti
omnes insurgentes in me, subtus me [(Psal. XVII)]
.
Hic