PL 107, col. 745

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

qui Joakim apud Hebraeos vocatur, desinat;
tertia quoque a Jechonia secundo, id est filio Joakim,
qui Hebraice dicitur Joachin, initium sumens,
usque ad Christum pertingat, ut ipse Christus connumeretur.
Quod autem quatuordecim in tota genealogia
sunt positi, historice quidem tres Hebraici populi
distincti sunt temporum articuli, quorum primo
sub patriarchis, et sacerdotibus, et judicibus ante
reges; secundo, sub regibus et prophetis et sacerdotibus;
tertio, sub ducibus, et prophetis, et sacerdotibus
post reges, conversatus est. Mystice vero perfecti
et divino charismate pleni, in unum redacti sunt
numerum. Nam decem ad decalogum, quatuor ad
Evangelium, tria ad Trinitatis respiciunt fidem. Et
omnia haec eidem conveniunt sacramento, quia sicut

ter quaterni et deni, sive quater decies terni in numero
concordant, ita in fide sanctae Trinitatis lex et Evangelium
coadjuvantur, et per legem atque Evangelium
sanctae Trinitatis fides praedicatur. Quid autem numerus
iste pariter significet quo haec genealogia continetur,
non ignobilis est studii investigare. Quadragenarius
ergo numerus non incongrue typum tenet
temporis praesentis, quia tempora annorum quadripartitis
vicibus currunt, et mundus ipse quatuor
partibus terminatur. Quadraginta autem quater habent
decem. Porro ipsa decem, ab uno usque ad
quatuor progrediente numero, consummantur. In hac
autem praesenti vita, quae temporum cursu quotidie
dilabitur, quia regi nos a Christo oportet secundum
disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus omnem

filium quem recipit [(Hebr. XII)]
,
Matthaeus per hunc
numerum Regem Christum venisse testatur, addito
videlicet binario numero, qui bene duo Testamenta
significare potest. Per haec quidem Christus Dominus
universam Ecclesiam suam regit, et suae voluntatis
illi judicia tribuit, quia quid sibi in pravo displiceat,
et quid in bono placeat, evidenter per ea patefacit.
Nec non et duo praecepta charitatis possumus in binario
simili modo intelligere, quia secundum Salvatoris
sententiam, in his duobus mandatis tota lex
pendet et prophetae [(Matth. XXII)]
.
Nec est in praesenti
tempore illa disciplina utilis, si non in ea servetur
fervor charitatis. Possumus et aliter de praedicto
numero, ad praesens Ecclesiae tempus pertinente,

quo, Domino cooperante, in spem futuri sabbati laborat,
intimare. Septies enim seni, quadraginta duo
faciunt. Sex quidem ad opera, septem vero ad requiem
significandam pertinere, rarus qui dubitet.
Unde bene populus de terra Aegypti salvatus, quadraginta
quidem annos moratur in deserto; sed quia
sub spe intrandi in requiem sedulus exercetur, septies
sena, id est, quadraginta duo viae arctissimae
castra metatur: quorum ultimo dum Jesum ducem
suscepit, mox aperto Jordane, promissas olim sedes
devictis hostibus adiit. Sic et Dominus Jesus quadragesima
secunda generatione ex quo mundus aetatis
priscae tenebras, Abraham credente, discussit, adveniens
in carne, baptismi nobis lavacro coeli januas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.