PL 107, col. 744

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

dicitur donum, quia gratia et veritas per Jesum Christum
facta est [(Joan. I)]
,
et ipse de se in Evangelio
dicit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum
unigenitum daret [(Joan. III)]
.
Donans, quia Deus. Ecce,
inquit, dedi vobis potestatem calcandi super
serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici [(Luc. X)]
.
Donatus, quia homo. Ecce ego, inquit, et pueri mei quos mihi dedit Deus
[(Isai. VIII; Hebr. II)]
.
Joseph, apposuit, sive apponens, illum nimirum demonstrat
qui fidelibus suis ait: Ego veni ut vitam
habeant, et abundantius habeant [(Joan. X)]
.
Et iterum: Ego,
inquit, sum pastor bonus, et cognosco oves meas
et cognoscunt me meae [(Ibid.)]
.
Et paulo post ita subjungit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili,
et illas oportet me adducere, et vocem meam audient,

et erit unum ovile et unus Pastor
[(Ibid.)]
.
Maria quoque
interpretatur Stella maris, sive amarum mare,
et hoc nomen apte competit matri Salvatoris. Ipsa
quippe stella maris recte vocatur, quia huic mundo
tenebris perfidiae et peccatorum obscurato, veram
lucem edidit, de qua Joannes ait: Erat lux vera quae
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [(Joan. I)]
.
Haec et amarum mare rite dici potest, quia
voluptates istius mundi ac libidinis luxum, quae
mare, id est, amaritudo, recte nuncupantur, eo quod
ad amaritudinem perpetuam gehennae se sequentes
pertrahunt, fecit bene amarescere, cum suo exemplo
docuit ab illecebris hujus saeculi abstinere. Nam cum
a primordio mundi nuptiae institutae sunt, et totus
mundus post concupiscentias suas abiit, ista in corde

suo servare virginitatem suam statuit, et carnis desideria
in se mortificare, coelestemque conversationem
in terris habere, ut ei per omnia placeret, cui
se servire probavit. Sciendum quoque est quod Maria,
sermone Syro Domina vocatur; et merito illa
domina vocatur, quae Dominum generare meruit coeli
et terrae, sicut et nobilis ille versificator in laude ejus
ait:
Conderis in solio, felix Regina, supremo;
Cingeris et niveis, lactea Virgo, choris.
Et Sedulius in carmine Paschali ita proloquitur:
Gaudia matris habes cum virginitatis honore,
Nec primam similem visa es nec habere sequentem,
Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
Decursa igitur genealogia Salvatoris, quid quisque

ex interpretatione nominis proprii mystice significaret,
breviter divinorum librorum testimoniis annotavimus.
Nunc ad caetera quae idem evangelista de
eadem genealogia subsequendo dixerat exponendum
veniamus.
[II.] Omnes, inquit, generationes ab Abraham usque
ad David, generationes quatuordecim. Et a David
usque ad transmigrationem Babylonis, generationes
quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis usque
ad Christum, generationes quatuordecim. [(MAUR.)]
Quarum divisionum ratio ita constabit, si ab Abraham
prima tessaradecas incipiens, in David finiatur;
secunda vero a David, hoc est, juxta David a Salomone
inchoans, in Jechoniam priorem, hoc est, patrem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.