PL 107, col. 747

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

mundationem, si diligentius inquiratur. Denarius
quippe tanquam justitiae numerus, in decem praeceptis
legis ostenditur. Porro peccatum est legis transgressio;
et utique transgressio denarii numeri congruenter
undenario figuratur. Unde et vela cilicina
jubentur in tabernaculo undecim fieri [(Exod. XXVI)] .
Quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium
pertinere? Ac per hoc, quia universum tempus
septenario dierum numero volvit, convenienter undenario
septies multiplicato, ad numerum septuagesimum
et septimum cuncta peccata perveniunt. In quo
numero etiam fit plena remissio peccatorum, expiante
nos carne Sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus
incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste
numerus pervenit per Spiritum sanctum, qui in columbae

specie in hoc baptismo, ubi numerus iste
commemoratur, apparuit [(Matth. III)] . [(Beda.)] Christus
ergo quomodo ipso quod tricenarius inchoavit
baptismum totius significat Ecclesiae sordes expiaturus,
eorumdem quoque numerorum mystica cognatio
declarat, quia videlicet triginta aequalibus suis
partibus computata pariunt amplius duodecim, qui
est patriarcharum et apostolorum numerus, et fiunt
quadraginta duo. Habent enim partes tricesimam,
unum; quintam decimam, duo; decimam, tria; sextam,
quinque; quintam, sex; tertiam, decem; dimidiam,
quindecim; quae simul juncta quadraginta duo
consummant. Ubi mystice, ut diximus, innuitur totam
Ecclesiae perfectionem in Christi fide et gratia consistere,

quia a patriarchis primo agnita, voce apostolorum
est latius diffamata, nec esse nomen sub coelo
in quo oporteat nos salvos fieri, quomodo in quadraginta
duobus nulla est particula, quae non aequalibus
tricenarii numeri contineatur in partibus. Tricenarius
ergo numerus suis partibus quadragesimum
complet et secundum, quia Dominus Ecclesiam sui
baptismatis sacramentis et nunc laborantem temporaliter
munit et finitis laboribus ad requiem aeternaliter
perducit. Nec mirandum est quod Lucas a
David usque ad Christum plures successiones, Matthaeus
pauciores, hoc est, iste quadraginta duas, ille
quadraginta quatuor posuit, cum per alias personas
generationem fateamur esse decursam. Potest enim
fieri, ut alii longaevam transegerint vitam, alterius

vero generationis viri immatura aetate decesserint,
cum videamus complures senes cum suis nepotibus
vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.
Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur.
[III.] Christi autem generatio sic erat. Haec sententia
bifarie poni potest, id est, ut sive ad enumeratam
superius genealogiam respiciat, quam ita Evangelista
in capite Evangelii sui inchoavit: Liber generationis
Jesu Christi filii David, filii Abraham, et sic
per generationes singulorum vadens, usque ad Joseph
virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur
Christus. Sicque finita serie generationum quasi rememorando
dixit: Christi autem generatio sic erat,
ac si diceret: Sic ordo humanae generationis Christi
per parentes ejus, usque ad Deum pervenit. Sive ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.