PL 107, col. 748

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

id jungatur quod subsequitur de desponsatione matris
ejus, quomodo, antequam jungeretur suo, inventa
est in utero habens de Spiritu sancto, ut quantum
generatio Christi a caeteris distet aperiatur, cum caeteri
per conjunctionem maris et feminae solitam, ipse
autem per Virginem utpote Dei Filius nascebatur
in mundum. [(Hieron.)] Si autem aliquis quaerendum
putat cum Joseph non sit pater Domini Salvatoris,
quid pertineat ad eum generationis ordo deductus
usque ad Joseph, sciat primum non esse consuetudinis
Scripturarum ut mulierum in generationibus
ordo texatur. Deinde ex una tribu fuisse Joseph et
Mariam, unde ex lege eam accipere cogebatur, ut
propinquam et quod simul censentur in Bethlehem
uti de una stirpe generati.
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph.
Quare autem non de simplici virgine, sed de desponsata,
concipitur Salvator, haec ratio est. Primum ut
per generationem Joseph origo Mariae monstraretur;
secundo, ne lapidaretur a Judaeis ut adultera; tertio
ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Ignatius
etiam quartam addidit causam, cur a sponsa conceptus
sit, ut partus, inquiens, celaretur diabolo, dum
eum putat non de virgine generatum, sed de uxore.
Antequam convenirent inventa est in utero habens de
Spiritu sancto [(MAUR.)]
Hoc quemadmodum factum
sit, quoque ordine, vel in qua civitate sit celebrata
conceptio, quod Matthaeus hic praetermisit, Lucas
sufficienter exposuit, post commemoratum conceptum

Joannis ita narrans: In mense, inquit, sexto
missus angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,
cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro,
cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen
virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit:
Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in
mulieribus, etc. [(Luc. I)] ; quae sequuntur de conceptione
ejus, et de adventu Spiritus sancti super eam,
et de obumbratione virtutis Altissimi. Quod ergo secundum
Lucam angelus promisit futurum, hoc Matthaeus
narrat esse completum.
Inventa est autem in utero habens de Spiritu sancto,
a nullo videlicet alio quam Joseph, qui licentia maritali
futurae uxoris pene omnia noverat; ideo tumentem
ejus uterum mox curioso deprehendit intuitu.

In eo quippe quod ait: Antequam convenirent, verbo
conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum,
quae praecedere solent, tempus insinuat, quando ea
quae prius sponsata fuerat esse conjux incipit. Ergo antequam convenirent,
dicit antequam nuptiarum solemnia
rite celebrarent, inventa est in utero habens
de Spiritu sancto. Siquidem memorato ordine post ea
convenerunt, quando Joseph ad praeceptum angeli
accepit conjugem suam, sed non concumbebant, quia
sequitur, et non cognoscebat eam.
Joseph autem vir ejus cum esset homo justus et nollet
eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Scriptum
est, si quis fornicariae conjungitur unum corpus
efficitur, et in lege praeceptum est non solum
reos, sed et conscios criminum obnoxios esse peccato.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.