PL 107, col. 750
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
rebus simul et verbis, cum quibusdam motibus insinuat
hoc quod sermonibus narrat. Quid est enim,
quod post peccatum hominis in paradiso Dominus
non jam stat, sed ambulat, nisi quod irruente culpa
se a corde hominis motum demonstrat, sicque nequitiam
suam caecis mentibus non solum sermonibus,
quibus eos increpavit, sed etiam rebus aperuit.
Aliquando imaginibus, oculis cordis ostensis, sicut
Jacob subnixam coelo scalam dormiens vidit [(Gen.
XXVIII)] , et Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus
plenum, in extasi raptus aspexit [(Act. X)] . Aliquando
imaginibus ante corporeos oculos ad tempus
exstare adsumptis, sicut Abraham non solum
tres viros vidit, sed in domum accepit, insuper
etiam cibavit [(Genes. XVIII)] . Aliquando coelestibus
substantiis, sicut baptizato Domino scriptum est,
quia de nube vox sonuit dicens: Hic est Filius meus
dilectus, in quo mihi complacuit [(Matth. III)]
.
Aliquando
terrenis substantiis, sicut cum Balaam corripuit,
in ore asinae humana verba formavit [(Num.
XXII)] . Aliquando simul terrenis et coelestibus substantiis
Dominus per angelos loquitur, sicut coram
Moyse in monte ignem rubumque sociavit, significans
se doctorem ejus populi fore, qui et legis flammam
perciperet, et tamen peccati spinam nequaquam
vitaret, vel quod ex illo populo exiret, qui in
igne deitatis dolores carnis nostrae quasi rubi spinas
susciperet, et inconsumptam humanitatis nostrae
substantiam etiam in ipsa divinitatis flamma
servaret. Nonnunquam vero humanis cordibus etiam
per angelos Dominus secreta eorum praesentia virtutem
suae aspirationis infundit. Unde Zacharias
ait: Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me [(Zach. II)]
;
dum ad se quidem, sed tamen in se loqui
angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad
ipsum verbum faceret per corpoream speciem extra
non esset. Unde et paulo post subdidit: Et ecce angelus
qui loquebatur in me, egrediebatur. [(MAUR.)]
Quomodo autem angelus Joseph apparuerit demonstratur,
cum dicitur in somnis, id est quomodo Jacob
scalam vidit per imaginationem videlicet oculis cordis
ostensam. Quid autem idem angelus apparens
dixerit ostendit cum subinfert.
Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam
conjugem tuam. Ideo Joseph filius David esse dicitur,
ut Maria quoque de stirpe David monstraretur,
juxta illud quod scriptum est, nemo copuletur uxori
nisi de tribu sua: Noli, inquit, timere accipere Mariam
conjugem tuam. Ne timueris nec trepidaveris,
nec conturberis, sed securas et intrepidus accipe
secundum legis praeceptum uxorem tibi nominatam,
et secundum nuptiarum consuetudinem et conjunctionem
longe alienam; cur autem non debuerit vereri
eam accipere ostendit cum dicit:
Quod enim in ea natum est de Spiritu sancto est.
Quibus profecto verbis modus conceptionis ejus et
dignitas Patris edocetur, quia videlicet de Spiritu
sancto conceperit et paritura sit Christum. Nec tamen
Christum esse filium Spiritus sancti dicere licebit,