PL 107, col. 751
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
quia unicus iste est Dei Patris omnipotentis
secundum divinam atque humanam substantiam. [(Aug.)]
Nam Dominus noster Jesus Christus in quantum
Deus est omnia per ipsum facta sunt [(Joan. I)]
;
in quantum autem homo, et ipse factus est, sicut
dicit Apostolus: Factus est ex semine David secundum
carnem [(Rom. I)]
,
sed cum illam creaturam
quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam
personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit,
neque enim separabilia sunt opera Trinitatis, cur in
ea facienda solus Spiritus sanctus nominatus est?
Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo
modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius
de illo sit natus cujus dicitur filius; profecto
modus quo natus est Christus de Spiritu sancto non
sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat
nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus
meritis in ipso exordio naturae suae quo esse coepit
Verbo Deo copularetur in tantam personae unitatem,
ut idem ipse esset Filius Dei, qui filius hominis, et
filius hominis qui Filius Dei, ac sic in naturae humanae
susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi
homini naturalis, quae nullum peccatum posset admittere.
Quae gratia propterea per Spiritum sanctum
fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus,
ut dicatur etiam Dei donum.
Pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum.
Ac si diceret: Virgo generat, et tu hunc vocabis Jesum,
hoc est, vocabis quod ante fuit, quod ante saecula
nominatum est; non tu ei pones nomen, nec ex
te ei vocabulum constitues, sed nomina et voca exsultando
Jesum, id est, Salvatorem; Salvatorem
eum esse testare, nec ex tempore coepisse salvare,
sed jam antiquissimum Salvatorem esse.
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum. [(Hieron.)]
Jesus Hebraeo sermone Salvator dicitur.
Etymologiam ergo nominis evangelista signavit
dicens: Vocabis nomen ejus Salvatorem, quia
ipse salvum faciet populum suum. Duo enim per hoc
verbum praeclara signantur, quod et Deus fuerit et
Dominus prius ante incarnationem Christus. Et
quod populus ejus ab ipso salvandus jam tunc annuntiabatur. [(MAUR.)]
Non populus ille perfidus, carnalis
videlicet Israel de quo scriptum est: In propria venit,
et sui eum non receperunt [(Joan. I)]
.
Et Isaias in
persona Christi dicit: Tota die expandi manus meas
ad populum non credentem et contradicentem mihi [(Rom. X)]
.
Sed ille populus de quo Dominus per prophetam
ait: Vocabo non plebem meam, plebem
meam; et non misericordiam consecutam misericordiam
consecutam. Et erit in loco ubi dictum est non
plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi [(Rom. IX)]
,
quia quos praescivit et praedestinavit hos vocavit, et
quos vocavit, hos et justificavit, quos autem justificavit,
illos et magnificavit [(Rom. VIII)]
;
et ideo dictum
est: Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum,
ut vere Deus. Dei enim est virtutis a peccato
salvare, vel peccata dimittere. Iste ergo filius Dei
habens populum suum, ipsum venit, ut dictum est,