PL 107, col. 752

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

liberare a peccatis atque salvare, sive ex Judaeis,
sive ex gentibus hominum fidelium atque credentium
turbam, sanguine videlicet suo cunctos redimens,
morte sua de mortis eos liberans potestate.
Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod
dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce
virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen
ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum
Deus. Hoc autem totum factum est, dicit; quid totum?
Hoc est, quod angelus ad Virginem missus
est, quod ipsa Virgo suo propinquo desponsata fuit,
quod casta servata est, quod angelus Joseph per
somnium visus est, quod Mariam accipere jussus
est, et pueri nomen vocare Jesum, et ad quid illud?
Ut Virgo totius mundi pareret salutem et virgo intacta

in perpetuum perseveraret. Ut adimpleretur,
ait, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem. [(Beda.)]
Adhibet autem evangelista partui
virginali etiam prophetici sermonis exemplum,
ut tantae miraculum majestatis eo certius crederetur,
quo hoc non solum ipse factum crederet, sed
etiam a propheta praedictum recoleret. Nam et huic
evangelistae, id est, Matthaeo, moris est omnia quae
narrat etiam propheticis affirmare testimoniis. Scripsit
namque Evangelium suum, sicut superius diximus,
ob eorum vel maxime causam, qui ex Judaeis
credebant, nec tamen legis caeremoniis quamvis renati
in Christo valebant evelli. Et propterea satagebat
eos a carnali legis et prophetarum sensu ad Spiritalem,
quae de Christo est, erigere, quatenus sacramenta
fidei Christianae tanto securius perciperent,

quanto haec naturalia esse quam quae prophetae praedixerant
agnoscerent. Ecce, inquit. Hoc ipsum quod
dicit, ecce, admirantis est tanti mysterii magnitudinem,
ut omnes velut ex somno suscitati, ad hoc dictum
evigilent.
[(Hieron.)] Ecce, ait, Virgo in utero
habebit et pariet filium. Pro eo quod evangelista Matthaeus
dicit in utero habebit, in propheta scriptum
est, in utero accipiet, sed quia propheta futura praedicit,
significat quod futurum sit, et scribit accipiet;
evangelista vero quia non de futuro, sed de praeterito
narrat historiam, mutavit accipiet et posuit habebit,
qui enim habet nequaquam accepturus est. Sequitur: Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est
interpretatum nobiscum Deus.
[(Orig.)]
Vocant nomen
ejus prius angeli psallentes in ejus nativitate atque

gaudentes, sicut Deum omnium et Regem pacis ad
homines venientem. Deinde apostoli unigeniti Filii
Dei dominationem atque virtutem omnibus gentibus
praedicantes. Ad haec et sancti martyres contra ignes
et gladios usque ad mortem resistentes. Deinde cuncti
credentes hoc ipsum nomen usque ad consummationem
saeculi memorantes atque laudantes. [(Beda.)]
Nomen quippe Salvatoris, quo nobiscum Deus
a propheta vocatur, utramque naturam unius personae
ipsius significat. Qui enim ante tempora natus
ex Patre Deus est, ipse in plenitudine temporum
Emmanuel, id est, nobiscum Deus, in utero matris
factus est, quia nostrae fragilitatem naturae in unitatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.