PL 107, col. 753

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

personae suae suscipere dignatus est, quando Verbum caro factum est et habitavit in nobis.
Exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut praecepit
ei angelus Domini, et accepit conjugem suam et
non cognocebat eam. Accepit eam ad nomen conjugis
ob causas quas praediximus, et non cognoscebat eam
ad opus conjugale ob arcana quae didicerat.
Donec peperit filium suum primogenitum. [(Aug.)]
Interdum donec verbum sacra eloquia pro conjunctione
praesumunt, qua vel et, vel ut, indicari potest.
Et ideo scriptum est, donec peperit filium suum, id
est, et peperit filium suum. [(Hilar.)] Cognoscitur
itaque Maria post partum, id est, transit in conjugis
nomen; cognoscitur autem, non admiscetur. [(RAB.)]
Nemo itaque intelligendum putet, quasi post natum

filium eam Joseph cognoverit, ut Helvidiani perversissime
opinantur. Qui dicunt inde ortos esse eos
quos fratres Domini Scriptura appellat, assumentes
hoc in adjutorium sui erroris, quod primogenitus
nuncupatur Dominus; sed, quod catholica pietas
docet, sentiendum est parentes nostri Salvatoris intemerata
fuisse semper virginitate praeclaros, et non
filios, sed cognatos eorum, fratres Domini, consueto
Scripturarum more nuncupari. Atque ob id evangelistam,
an post natum Filium Dei eam cognoverit
dicere non curasse, quia nulli de hoc ambigendum
putaverit. Et revera nulli ambigendum est, quod
justi conjuges, quibus in virginitatis castimonia permanentibus
Dei Filium nasci singulari gratia datum
est, nullatenus ex eo castitatis jura temerare et

templum Dei sacrosanctum suae semine corruptionis
attaminare potuerunt. Notandum quoque quod primogeniti
non, juxta haereticorum opinationem, soli
sunt quos fratres sequuntur alii, sed, juxta auctoritatem
Scripturarum, omnes qui primi vulvam aperiunt,
sive fratres eos aliqui, seu nulli sequantur.
Attamen Dominus speciali ratione potest primogenitus
dictus intelligi, juxta hoc quod in Apocalypsi dicit
de illo Joannes: Qui est testis fidelis, Primogenitus
mortuorum, et princeps regum terrae. [(Apoc. I)]
Et
apostolus Paulus: Nam quos praescivit et praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus
in multis fratribus [(Rom. VIII)]
.
Primogenitus
quippe mortuorum vocatur, quia post multos
licet fratres incarnatus, primus omnium surrexit a

mortuis, et viam de morte credentibus vitae coelestis
aperuit.
Primogenitus in multis fratribus, quia quotquot
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri [(Joan. I)]
;
quorum recte primogenitus appellatur,
quia omnes adoptionis filios etiam et illos qui incarnationis
ejus tempora nascendo praecesserunt, dignitate
praegreditur. Siquidem possunt illi cum Joanne
veracissime testari: Quia qui post nos venit, ante
nos factus est, id est, post nos quidem in mundo genitus
est, sed merito virtutis et regni primogenitus
omnium nostrum jure vocatur. Qui et in ipsa divina
nativitate non inconvenienter potest primogenitus
dici, quia priusquam creaturam faciendo gigneret

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.