PL 107, col. 754
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
aliquam, coaeternum sibi Pater genuit Filium;
priusquam verbo veritatis adoptionis sibi filios redimendo
gigneret aliquos, coaeternum sibi Pater aeternus
genuit Verbum. Unde ipsum Verbum, ipse filius,
Dei videlicet virtus et Sapientia, loquitur: Ego ex
ore altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam [(Eccli. XXIV)]
.
Peperit ergo Maria filium suum
primogenitum, id est, suae substantiae filium. Peperit
eum qui et ante omnem creaturam Deus de Deo natus
erat, et in ea qua creatus est humanitate omnem
merito creaturam praeibat. Sequitur:
Et vocavit nomen ejus Jesum. Non quod statim
post partum ei nomen hoc imposuerit, id est, Jesum,
licet hoc ante conceptum ejus angelica sive
prophetica praedicerent oracula; sed, sicut Lucas in
Evangelio suo evidenter insinuat, certum temporis
terminum denotans, secundum id quod in lege
praeceptum est. Postquam, inquit, consummati sunt
dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen
ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in
utero conciperetur [(Luc. II)]
.
Jesus quoque Hebraice,
Latine Salutaris, sive Salvator, ut superius dictum
est, interpretatur, cujus vocationem nominis prophetis
liquet esse certissimam; Unde sunt illa magno
desiderio visionis ejus cantata. Anima autem mea
exsultavit in Domino, et delectabitur in salutari ejus [(Psal. XXXIV)]
;
Defecit in salutari tuo anima mea [(Psal. CXVIII)]
;
Et, Ego autem in Domino gloriabor,
gaudebo in Deo Jesu meo [(Habac. III)]
.
Et maxime
illud: In nomine tuo salvum me fac [(Psal. LIII)]
.
Ac
si diceret: Nominis tui gloriam, qui Salvator vocaris,
in me salvando clarifica. Jesus ergo nomen est
Filii, qui ex Virgine natus est, angelo exponente,
significans quod ipse salvet populum suum a peccatis
eorum. Qui autem salvat a peccatis, id est, a corruptionibus
mentis et corporis, quae ob peccata contingunt,
nec non et ab ipsa morte in perpetuum
salvabit.
CAPUT II. De nativitate Christi in Bethlehem Juda, et magis; de fuga in Aegyptum et nece infantum, etc.
[I.] Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda,
in diebus Herodis regis. [(MAUR.)]
De nativitate quidem
Domini in Bethlehem Matthaeus Lucasque consentiunt;
sed quomodo et qua causa ad eam venirent
Joseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit.
Quomodo, et illud quod angelus pastoribus
natum, et in praesepi positum nuntiaverat; et quod
multitudo militiae coelestis facta est cum angelo laudantium
Dominum; et quod venerunt pastores, et
viderunt verum esse quod eis angelus nuntiaverat;
et quod die circumcisionis suae Jesus nomen acceperit,
Luca per ordinem narrante, Matthaeus tacet.
Sicut contra de magis, stella duce, ab Oriente venientibus
ad Herodem, et Regem natum quaerentibus,
oblatisque muneribus, et de reditu eorum, Lucas
tacet, Matthaeus dicit. Natus est ergo Dominus
Jesus in civitate quae Bethlehem Juda dicitur, ad differentiam
alterius quae in Galilaea habetur in tribu