PL 109, col. 671
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Domino reverendissimo et cultu sincerissimae charitatis
observando sancto viro, et omni honore dignissimo,
Otgario archiepiscopo, Rabanus in Christo
salutem.
Quotiescunque praesentiam tuam, beatissime Pater,
cogito, suavi semper delectatione reficior, reminiscens
mansuetudinis et humilitatis, modestiae atque
temperantiae, quae praecipue in tua sanctitate vigent,
ita ut ex hoc veraciter agnoscaris ejus esse imitator,
qui discipulis suis praecepit dicens: Discite a me
quia mitis sum et humilis corde. Unde quoque plurimi
sacra dilectione incitati, ad obsequium venerationis
tuae cucurrerunt, et quodcunque officii possunt
devota mente offerre cupiunt. Hinc etiam ego
licet terrenarum rerum opes non habeam, quia ea
solummodo possideo quae ad sanctorum pauperum
Christi necessitatem sublevandam pertinent, tamen
hoc quod ex divina gratia percepi, sacris divitiis quas
abundanter habes in sapientia et scientia divinae legis
voluntaria liberalitate quoddam munusculum addendum
contuli, optans valde ut quotiescunque sacro
conspectui tuo illud praesentetur, mei recorderis, et
si quid utilitatis in eo reperias, tam tuo quam etiam
tuorum usui aptare digneris. Est siquidem munus,
de quo loquor, praesens volumen quod in explanationem
libri Sapientiae qui a plerisque Salomonis nomine
inscribitur nuper edidi, quem tamen beatus
Hieronymus asserit non a Salomone, ut usus habet,
sed a Philone doctissimo Judaeo fuisse conscriptum,
quem pseudographum praenotavit, propterea quod
usurpationem nominis sibi vindicet alterius. Cujus
voluminis expositionem presbyter Bellator octo libris
se assumpsisse testatus est. De quo pater Augustinus
et sanctus Ambrosius homiliarum nomine
nonnulla dixerunt. Cujus quoque libri dictio est
suavissima et revera nominis sui dignitate resplendens,
atque ad instruendam Ecclesiam Dei utilissima,
licet supra memoratus divinae legis interpres
Hieronymus dicat eumdem librum apud Hebraeos