PL 109, col. 672

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

nusquam haberi, sed Graecam magis redolere eloquentiam,
nec inter canonicas Scripturas apud
antiquos recipi, ut Judith, Tobiae et Machabaeorum
libros, quos et moderno tempore inter Scripturas
sacras sancta enumerat Ecclesia, legitque eos in publico
sicut caeteras Scripturas canonicas, frequenter
quoque orthodoxi doctores, eisdem sententiis in
dogmatibus suis utuntur. Verum cur ego ad exponendum
hunc librum laborem assumpserim, haec
causa fuit: quia nullam antea super totum librum
expositionem inveni, licet praedictus presbyter Bellator
octo libros in eo se fecisse, ut praedixi, commemoret,
haec hactenus ad nos non pervenerunt. Ego
autem hoc opus meum tribus libellis perstrinxi quatenus
aliquantam intelligentiam in mysteriis praedicti

libri avido lectori darem; caeterum perfectiora
perfectioribus reservans. Tu autem, religiosissime
Christi antistes, utere munere a devoto tibi famulo
collato, et si quid in eo gratum reperias, Dei dono
solummodo ascribas; si quid autem reprehensibile,
meae imperitiae atque infirmitati magis hoc deputes
quam malitiae, et quo modo emendandum sit mihi
remandare non tardes; orationibus quoque apud divinam
pietatem meam imbecillitatem subleves, ut
quoniam jam dedit velle et aliquo modo incipere,
ipse donet omnia secundum voluntatem suam perfecte.
Nec hoc celandum arbitror reverentiam tuam
quod aliud opus habeo in manibus, hoc est, explanationem
libri Ecclesiastici, quem Jesum filii Sirach
nuncupant, et multa continet Christi et Ecclesiae sacramenta.

Hoc quoque cum, Domino volente, ad
finem perduxero, si praesens munus primum a
tua sanctitate gratanter acceptum fuerit, mox benevola
mente tibi dirigere conabor.
Sancta Deus Trinitas et indivisa unitas dilectionem
tuam illaesam et incontaminatam in aeternum
conservare dignetur, sancte Pater, memor sis
nostri
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Sapientia, quae Christus est, praecipit habitatoribus terrae diligere justitiam, intimans eis quod perversae cogitationes separant a Deo, et quod in malevolam animam non introibit sapientia.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.