PL 109, col. 673
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
[(CAP I.)] Diligite justitiam, qui judicatis terram.
Admonet sapientia divina praepositos populi Dei,
quibus judicandi data est potestas, ut justitiam diligant,
et aequitatem in judicio conservent. Alias
potest haec sententia ad omnes generaliter pertinere
qui ratione vigent et intelligibilem mentem habent
ut terram, hoc est, carnem suam judicantes justitiam
diligant, scilicet ut non faciant carnis curam
in concupiscentiis, sed spiritus imperio illam subjicientes,
virtutibus quibus anima nutritur maxime
operam impendant; deinde corpori suo secundum
necessitatem, et non secundum voluptatem, consulant,
recolentes semper illam sententiam legis: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo
quod procedit ab ore Dei
[(Luc. IV)]
. Et illud evangelicum
testimonium quo Salvator discipulos docuit
dicens: Nolite ergo solliciti esse dicentes: Quid manducabimus,
aut bibemus, aut quo operiemur? Haec
enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester
quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum
regnum Dei et justitiam ejus, et heac omnia adjicientur
vobis [(Matth. VI)]
.
Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate
cordis quaerite illum. In bonitate autem de Domino
sentit qui sacram Scripturam secundum pietatem
legit atque intelligit, et in simplicitate cordis eum
quaerit, qui humiliter ejus voluntati se subjicit ad
custodiendum videlicet mandata ejus. Nam qui pie
quaerit Dominum, honorat sacram Scripturam, et
non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea
non resistit: quod est mitem esse, de quo in
Evangelio Veritas ipsa ait: Beati mites, quoniam
ipsi possidebunt terram [(Matth. V)]
. Hinc ergo mundi
philosophi, et eorum sequaces haeretici excipiuntur
qui ratione humana secreta se aestimant capere
posse divina, cum scriptum sit: Sapientiam Dei
praecedentem omnia quis investigabit? Et Apostolus
manifeste dicat: Incomprehensibilia esse judicia Dei,
et investigabiles vias ejus: qui in praesenti vita potius
colendus est recta fide, quam incauta disputatione.
Unde subjungitur:
Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,
apparet autem eis qui fidem habent in illum. Periculosum
est enim humana praesumptione Deum tentare,
cum scriptum sit: Non tentabis Dominum
Deum tuum. Sed salubre est fide recta illum honorare,
quia justus ex fide vivit.
Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata
autem virtus corripit insipientes. Manifestum est quod