PL 109, col. 679

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

non stabit. Flagellum inundans cum transierit,
eritis ei in conculcationem, quandocunque pertransierit
tollet vos [(Isa. XXVIII)]
. Cui paria Amos propheta
protulit dicens: Vae qui opulenti estis, et separati
in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis;
qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in
stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et
vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem
psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici.
Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento
delibuti. et nihil patiebantur super contritione Joseph.
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,
et auferetur factio lascivientium [(Amos VI)]
.
Et iterum: Pro eo quod diripiebatis pauperem, et
praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide

aedificabitis, et non inhabitabitis in eis; vineas
amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum:
quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra.
Sequuntur adhuc voluptuosi atque haeretici et
addunt haec prioribus dictis suis.
CAPUT V. Consilium impiorum Judaeorum adversus Christum, tractantium de morte ejus, et causantium eum quod ipse improperaret eis peccata legis.
pprimamus pauperem justum et non parcamus viduae,
nec veterani revereamur canos multi temporis.
Sit autem fortitudo nostra lex justitiae: quod enim
infirmum est inutile invenitur. Licet haec generaliter
pertinere possint ad eos qui contemnentes Deum
nulli parcunt sexui aut aetati, sed per injustitiam

atque avaritiam omnes opprimere volunt, tamen altiore
fine ad perfidos persecutores Christianorum, et
haereticos redigi possunt, qui pauperem Ecclesiae populum
suis nequitiis atque persecutionibus gravant,
et viduam illam de qua scriptum est: Viduam ejus
benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus:
pessima voluntate conterere cogitant, prophetasque
et apostolos quos veteranos hic nominat, in suis dictis
reprehendere nitentes; nequaquam legis divinae
sancita custodire, sed erroris sui devia pergere moliuntur,
nec ipsi capiti nostro parentes, sed in eum
hujuscemodi impietatis verba portendere praesumunt.
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est
nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat

nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae
nostrae. Promittit se scientiam Dei habere, et
filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem
cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam
ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et
immutatae sunt viae ejus. Tanquam nugaces aestimati
sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab
immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur
patrem se habere Deum. Circumvenire justum
perfidi Judaei tum disponebant, quando evangelicis
dictis conventi pristinas sordes vitiorum deserere et
praeceptorum Dei veritatem sequi per Christum admonebantur,
sed in eo unde causam salutis sperare
debuerant, grave scandalum sumentes, quasi blasphemum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.