PL 109, col. 680

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

interficere cogitabant. Unde in Evangelio
scriptum est: Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent
eum. Respondit eis Jesus: Multa opera bona
ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum lapidatis
me? Responderunt ergo Judaei: De bono
opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu
homo cum sis, facis teipsum Deum, etc. [(Joan. X)] .
Invidia enim instigati non quid ipse ageret, sed quid
ipsi agere noluerint pensantes, in lucis radiis obtenebrescebant;
unde hujuscemodi verba illis conveniebant,
ut dicerent: Gravis est etiam nobis ad videndum,
quoniam dissimilis est aliis vita illius, et abstinet
se a viis nostris tanquam ab immunditiis. Et
quia de futura vita non cogitabant, ideo praeferri
suae voluptati novissima justorum, hoc est, spem

futurae vitae dolebant; indeque pravis consiliis ad
ejus interfectionem tendebant, quod sequentia verba
demonstrant.
Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus,
quae futura sint illi, sciemus quae erunt novissima
illius. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet
illum, et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia
et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam
illius, et probemus patientiam ipsius. Morte
turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus
ex sermonibus illius. His concinna descripta
sunt in Evangelio, ubi Pontifices et Pharisaei consilium
inierunt, quomodo Jesum morti traderent, et in
cruce positum principes sacerdotum cum scribis et senioribus
illudentes dicebant: Alios salvos fecit, seipsum

non potest salvum facere. Si rex Israel est,
descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Domino;
liberet eum nunc si vult: Dixit enim quia Filius
Dei sum [(Luc. XXIII)]
. Mortem turpissimam crucem
nominat, quia ipsa usque ad passionem Christi poena
fuit reorum, quae nunc est tropaeum victoriae et gloria
credentium. Quod enim dicit, erit ei respectus ex
sermonibus illius, hoc respicit ad resurrectionem
ejus; quoniam hoc diffidentes Judaei probare voluerunt
utrum post mortem carnem suam resuscitare
valeret, quia recordati sunt eum dixisse: Solvite
templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud [(Joan.
II)]
. Et alibi: Ecce, inquit, ascendimus Hierosolymam
et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas
de filio hominis. Tradetur enim gentibus et illudetur,

et flagellabitur et conspuetur; et postquam
flagellaverint occident eum, et die tertia resurget [(Matth. XX)]
.
Unde et in passione sua ad Pilatum dicebant: Domine, recordati sumus quia hic seductor
dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube
ergo custodiri sepulcrum usque in tertium diem, ne
forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant
plebi: Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor
priori
[(Matth. XXVII)]
.
Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim
eos malitia illorum, et nescierunt sacramenta Dei, neque
mercedem speraverunt justitiae nec judicaverunt
honorem animarum sanctarum. Sacramentum ergo
consilii Dei invidi et dolosi percipere non valebant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.