PL 109, col. 681

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

quoniam in malevolam animam non introibit sapientia [(Sap. I)]
;
nec intelligere potuerunt quod mors
Christi honor est et salus animarum sanctarum, quoniam
per ipsam mercedem sperant justitiae, et introitum
percipiunt regni coelestis.
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,
et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Invidia
autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur
autem illum qui sunt ex parte illius. Hac sententia
destruitur error Manichaeorum, qui duas naturas
et substantias introduxerunt, id est bonam et
malam: quia creator noster non est auctor ruinae
nostrae, et quantum ad naturae pertinet veritatem,
immortales ab ipso conditi sumus. Per assensum autem
serpentinae suggestionis mortis sententiae subjiciebamur;

attamen primam stolam immortalitatis,
quam humanum genus ad imaginem Dei ab initio creatum,
sed per invidiam diaboli seductum in Adam
perdidit, per Christi mortem iterum recepit: quoniam
mors nostra in ipsius morte destructa est, et in resurrectione
ejus vita nostra reparata, quamvis ad illam
sortem non pertineant illi qui diabolicae invidiae magis
imitatores esse eligunt quam humilitatis ac mansuetudinis
Christi.
CAPUT VI. De sanctis martyribus, quod eorum gloria per tribulationem praesentem erit aeterna.
[(CAP. III.)] Justorum autem animae in manu Dei
sunt, et non tanget illos tormentum mortis. In priore
capitulo iniquorum sententia expressa est, quam

contra caput nostrum pravo sensu et nefariis sermonibus
protulerunt. Nunc autem eorumdem error
condemnatur, quem in interitu membrorum ejus fieri
aestimaverunt, quando eos diversis poenis pro confessione
nominis ipsius trucidaverunt. Sanctorum
ergo martyrum animae in manu Dei sunt, hoc est, in
protectione illius, nec eos tormentum perpetuae
mortis in aliquo laedere potest.
Visi sunt oculis insipientium mori; et aestimata est
afflictio exitus eorum, et quod a nobis est iter exterminii,
illi autem sunt in pace. Vere insipientes fuerunt,
quando palmam martyrum afflictionem et exterminium
esse aestimaverunt, cum haec illis victoriae et
perpetuae quietis causa fuit, unde et sequitur:
Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes

illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in
multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos,
et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace
probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit
illos, et in tempore erit respectus illorum. Mors temporalis
et afflictio praesentis vitae prosperitatem sanctis
Dei remunerationis peperit perpetuae, quia spes
illorum indefectiva et fides solida usque ad finem
permansit. Deus enim variis tentationibus castigavit
illos, et per tolerantiam patientiae probavit eos dignos
esse aeterna corona. Duo autem exempla quae
posuit, hoc est auri in fornaci probati, et holocaustorum
in igne crematorum examinationem illorum
probatissimam et puritatem perfectissimam ostendit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.