PL 109, col. 682
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
quia sicut aurum non igne uritur, sed probatur, ita
martyrium sancta substantia non ad defectum perducitur,
sed ad immortalitatem et gloriam futuram
praeparatur; et sicut holocaustum quod totum per
ignem offertur Deo est sacrificium acceptissimum,
ita et passio martyrum per calorem fidei et fervorem
charitatis in odorem suavitatis Domino oblata
munus illi exstat gratissimum et donum pretiosissimum.
Unde per Psalmistam dicitur: Pretiosa est in
conspectu Domini mors sanctorum ejus. Quod autem
subditur: In tempore erit respectus illorum, significat
quod non juxta aestimationem reproborum perpetua
est mors sanctorum; sed magis in die judicii
Christo judicante copiosissima est remuneratio illorum.
Fulgebunt justi et tanquam scintillae in arundineto
discurrent. Aliud exemplum ponens, subitam in extremo
judicio remunerationem sanctorum, et celerem
demonstrat vindictam esse reproborum. Quando
enim electorum, de corruptione in incorruptionem,
de mortalitate in immortalitatem, de ignominia ad
gloriam erit immutatio, tunc jam adversarios suos
judicaturi consurgent, et sicut scintilla ignis subitam
flammam in arundineto excitat, ita sententia
justi judicii sanctorum validam in reprobos, et velocem
poenarum immittit vindictam. Unde et sequitur.
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et
regnabit Dominus illorum in perpetuum. Judicabunt
sancti nationes, sed per illos judicat Deus, qui mentibus
eorum praesidet. Dominabuntur populis, quia
nulla eis repugnat adversitas contrarietatis. Regnabit
Dominus illorum in perpetuum, quia Christi regnum
sine ullo termino erit permansurum. De quo
angelus ad Mariam ait: Dabit illi Dominus Deus sedem
David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in
aeternum et regni ejus non erit finis [(Luc. I)]
. Unde et
per Isaiam dicitur: Multiplicabitur ejus imperium,
et pacis non erit finis [(Isai. IX)]
. Regnabunt et sancti
cum rege suo, id est, membra cum capite suo, quod
ad Danielem in visione prophetica angeli verba protestantur,
ita dicentis: Regnum autem et potestas et
magnitudo regni, quae est super omne coelum, dabitur
populo sanctorum Altissimi, cujus regnum sempiternum
est, et omnes reges servient ei, et obedient ei
[(Daniel. VII)] .
Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles
in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax
est electis illius. Manifestum est quod qui perfecte
confidit in Domino in praesenti vita juxta distributionem
Spiritus sancti, secundum modum sibi convenientem
hic intellectum percipit veritatis; quia
nunc videmus per speculum et in aenigmate, tunc
autem facie ad faciem; nunc cognoscimus ex parte,
tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec:
major autem horum est charitas.
Quia caeteris descendentibus
illa solum permanet, unde dicit:
Fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam electi