PL 109, col. 691

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

et ortu occasuque siderum humanam aetatem
tabi et interire dum nescit. Quapropter merito
impii in inferno positi dolent quod spem suam in illo
posuerunt ubi stabilitas nulla est, et ab eo sensum
averterunt, qui ante omnia et post omnia nunc et
semper idem manet.
CAPUT XI. De sanctis martyribus, quod in perpetuum vivant, et quod Dominus vindicet eos de adversariis suis.
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum
est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de
manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio
sancto suo defendet illos. Cum autem peccatorum

poenas et seram poenitentiam describeret in inferno,
consequenter justorum gloriam et praemium apud
Dominum enarravit in coelo, qui in supernum regnum
recepti vita beata in contemplatione Dei fruuntur; et
hoc ideo quoniam totam spem suam et mentis intentionem
in bonitatem posuerunt Conditoris sui, cujus
etiam manu coronati, et dextera fortitudinis sunt
protecti. Manus enim Dei et dextra ac brachium propter
effectivam potentiam unigenitus Filius Dei nominatur:
per quem omnia facta sunt, in quo habemus
redemptionem per sanguinem ejus, remissionem
peccatorum, quem Pater suscitavit a mortuis, et constituit
ad dexteram suam in coelestibus super omnem
principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem,
et omne nomen quod nominatur, non solum

in hoc saeculo, sed etiam in futuro, et omnia subjecit
sub pedibus ejus et ipsum dedit caput super omnia
Ecclesiae, quae est corpus et plenitudo ejus, qui omnia
in omnibus implet.
Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam
ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace justitiam,
et accipiet pro galea judicium certum. Sumet
scutum inexpugnabile aequitatem: acuet autem diram
iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum
contra insensatos. Juxta historiam ergo Creator omnium,
cujus arma sunt veritas, justitia et judicium,
per creaturam sibi subjectam corripit ac verberat
delinquentes. Secundum allegoriam autem idem Dominus
armat creaturam ad ultionem inimicorum,
quando per Evangelii praedicatores perfidiam Judaeorum,

stultitiam gentilium atque dolum haereticorum,
de peccato et de justitia, et de judicio redarguit, ac
telis verborum pectora eorum pungit, quatenus timore
salubri exterriti omnipotentis Dei manui cedant,
et discant ei subjecti esse, cujus admonitioni
nulla ratione debent rebellare, quia nec potentiae
ullo modo valent resistere. Quod autem dicit orbem
terrarum cum illo pugnare contra insensatos, ostendit
totam Ecclesiam Christi simul cum rege suo,
membra videlicet cum capite, contra iniquorum errores
atque malitiam, per arma veritatis et justitiae
pugnare. Quae et Dominica auctoritate super petram
solidissimam fundata est, nullo modo veretur ruinam: Quia portae inferi non praevalebunt adversus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.