PL 109, col. 692
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
eam
[(Matth. XVI)]
; sed fixa et inconcussa per omnia
manet saecula.
Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a
bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum
locum insilient. Emissiones fulgurum sunt tonitrua
praedicationum, sive coruscationes miraculorum,
quae directe ibunt: quia juxta dispensationem auctoris
sui ad utilitatem electorum, sive ad damnationem
reproborum fiunt. Tanquam a bene curvato arcu
nubium exterminabuntur, quando auctoritate divinarum
Scripturarum per piam intentionem sanctorum
doctorum ad terrendum adversarios proferuntur;
et ad certum locum insilient, quia contra eos
quos necesse est recto tramite procedent, nec valet
esse confusum, quod divina sapientia constat esse
ordinatum
Et a petrosa ira plenae mittentur grandines: quia
pro meritorum aequalitate durae emittuntur increpationes.
Et canaescet in illos aqua maris, et flumina concurrent
duriter. Aquas maris perturbationes appellat
saeculi, flumina persecutionum commotiones; quia
plerumque corda pravorum quae documenta praedicationum
non emolliunt, flagella diversarum correptionum
per timorem frangunt.
Et contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam
turbo venti dividet illos; et ad extremum deducet omnem
terram iniquitas illorum, et malignitas evertet
sedes potentium. Spiritus virtutis vindicta est ultimi
examinis, quae dividet impios, et ad extremum perducet
omnem terram iniquitatis eorum, cum simul
et substantiam terrenam et opera carnalia per sententiam
suam justus judex poenae gehennae et aeternae
desolationi deputabit. Malignitas enim evertet sedes
potentium, quia malitia reproborum causa est damnationis
eorum.
[(CAP. VI.)] Melior est sapientia quam vires, et vir
prudens quam fortis. Sapientia ergo ubi inhabitat
bene semper gubernat animum. Vires enim corporis
plerumque insipientes in peccatorum mittunt praecipitium:
unde et prudens praeponitur forti, quia prudentia
dirigit gressus hominis; vis autem carnalis
licet aliquando, cum per potentiam aliquem superaverit,
fortitudinem simulet, tamen sine prudentiae
regimine infirma esse apparebit, quando stulto labore
consummatur. Unde in psalmo scriptum est: Non in viribus equi voluntatem habebit: neque in
tibiis viri beneplacitum est ei. Beneplacitum est Domino
super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia
ejus
[(Psal. CXLVI)]
.
CAPUT XII. Sapientia increpat judices terrae, qui acceperunt potestatem a Domino, quod non custodirent legem justitiae, praedicens eis poenas quas passuri erunt.
Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium
terrae. Praebete aures, vos qui continetis multitudines,
et placetis vobis in turbis nationum: quoniam
data est a Domino vobis potestas, et virtus ab Altissimo,
qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur;