PL 109, col. 698

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

quia ut apostolus Jacobus ait: Qui hac indiget, postulet
a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat [(Jac. I)]
;
quae merito praeponitur regnis et sedibus
et divitiis universis, quoniam omnia pretiosa mundi
in comparatione illius vilescunt. Unde ipsa in Proverbiis
ait: Mecum sunt divitiae ac gloria, opes
supernae et justitia: melior est fructus meus auro et
pretioso lapide, et gemma mea argento electo [(Prov.
VIII)]
. Hinc et ipsa Veritas in Evangelio regnum coelorum
assimilat negotiatori quaerenti bonas margaritas; qui inventa una pretiosa margarita abiit et vendidit
omnia quae habuit, et emit eam
[(Matth. XIII)]
; quia
qui coelestem sapientiam veraciter invenit, hoc est,
verbum Dei in excelsis, omnia emolumenta praesentis
vitae, omnem philosophiam humanam, omnemque

oratorum eloquentiam despicit, et soli theoriae divinae
vacare gaudebit. Unde et sequitur:
Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui
pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen
illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter
cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Salus animae, quae est in possessione divinae sapientiae,
cum operibus justitiae, omnino praeponenda est
omni sanitati corporis, omnique speciei corporalium
rerum, quoniam, sicut in posterioribus declarabitur,
speciosior est ipsa sapientia sole, et super omnem
dispositionem stellarum, luci comparata invenitur
purior, cum illis succedat nox ac tenebrae, hujus
autem lumen inexstinguibile est. Quod autem sequitur
venisse sibi omnia bona pariter cum illa, expertus

est ipse Salomon, qui solam petens a Deo sapientiam,
regni sublimitatem, divitias, ac gloriam simul
cum illa promeruit. Mystice autem quicunque veraciter
Christi perceperit notitiam, omnium virtutum
se laetatur pariter habere gratiam, et in futuro cum
ipso vitam possidebit aeternam.
Et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat
me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium
mater est. Bene laetatur in omnibus, quem in
cunctis consiliis suis et actibus praecedens regit sapientia;
sed hoc mirum est, quomodo se dicit ignorasse
horum omnium eam esse matrem, cum antea
dixit praeoccupasse illam eos qui se concupiscunt, et
illis se priorem ostendere, nisi forte in processu ipsius
meditationis intelligens se tantum profecisse,

ut priorem scientiam posteriori coaequando, cum
hanc excellere viderit illam, in comparatione istius
quasi ignorantiam esse deputaverit: quale est illud
in Evangelio: quia Joannes Baptista Dominum futurum
praeconando et digito praesentem demonstrando,
postquam eum baptizavit, dixit se eum antea nesciisse,
sed Spiritu sancto super eum veniente sibi demonstratum
esse, ita inquiens: Et ego nesciebam
eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi
dixit: Super quem videris descendentem et manentem
super eum sicut columba, hic est qui baptizat in Spiritu
sancto: et ego vidi, et testimonium perhibui quia
hic est Filius Dei [(Joan. I)]
. Sic et in luminaribus
mundi caetera sidera licet per se clara sint, in comparatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.