PL 109, col. 699
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
tamen solis minime clara esse deprehenduntur.
Unde et ipse sol, eo quod solus diurno lumine
inter caetera astra luceat, nominatur.
Quam sine fictione didici, et sine invidia communico,
et honestatem illius non abscondo. Superius
dixerat quod Spiritus sanctus dator divinae sapientiae
effugeret fictum disciplinae, et in malevolam animam
non introiret sapientia, nunc autem verus possessor
sapientiae hanc dicit se sine fictione didicisse,
ideoque veraciter potuit ad ejus notitiam pervenire,
et sine invidia eam communicasse, atque honestatem
illius non abscondisse, quia invidia cum vera sapientia
nullo modo potest convenire, quam constat
largitatis et misericordiae amatricem esse. Quae
enim societas est luci ad tenebras? aut quae communicatio
Christi ad Belial? [(II Cor. VI.)]
Unde Jacobus
apostolus dicit: Quis sapiens et disciplinatus inter
vos? ostendat et bona conversatione operam suam in
mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis,
et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite
gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: non
est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena,
animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio,
ibi erit inconstantia, et omne opus pravum. Quae autem
desursum est, primum quidem pudica est, deinde
pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena
misericordia et fructibus bonis, judicans sine simulatione [(Jac. III)]
.
Unde apte subjungitur:
Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui
usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter
disciplinae dona commendati. Infinitum ideo thesaurum
dicit esse sapientiae, quia quanto quis studiosius eam
discit, tanto profundiorem esse cognoscit; et quanto
magis in ea meditando profecerit, tanto ipsam altius
petere intelliget; ideoque ipsius meditatores amicitiae
Dei participes facti sunt, quia praeceptorum et
voluntatis Dei veri fiunt agnitores: de quo ipsa Veritas
ad discipulos in Evangelio ait: Jam non dicam
vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus
ejus. Vos autem dixi amicos: quia orinia quaecunque
audivi a Patre meo nota feci vobis [(Joan. XV)]
.
Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia et praesumere
digna horum quae mihi dantur: quoniam ipse
sapientiae dux est, et sapientium emendator; in manu
enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia,
et operum scientia ac disciplina. Sapientiae
dux Deus est, quoniam omnipotens Pater incarnationis
unigeniti Filii sui auctor est, quem misit in
mundum, ut illuminationem veritatis perciperet genus
humanum, cui dedit omnem potestatem in coelo et
in terra, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia, ipseque fecit nos et non ipsi nos. Nos
autem populus ejus, et oves pascuae ejus [(Psal. XCIX)]
. Cujus donum est quidquid recte sentimus, quidquid
recte proferimus, et quidquid in bonis actibus elaboramus
Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram,
ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes
elementorum, initium et consummationem et medietatem