PL 11, col. 1063
De schismate Donatistarum (Optatus Milevitanus), J. P. Migne
Deus in suo convivio agnoscat, cum praesentia
multorum gaudeat, et de aliquorum absentia
contristetur. Et multos dicat vocatos, paucos
vero electos; nihil erit, quod irascatur vestem nuptialem
non habenti, cum Filius Dei ipse Christus
sit sponsus [(Matth. XXII)] : et vestis et tunica natans
in aqua, quae multos vestiat et infinitos exspectet, nec
vestiendo deficiat. Sed ne quis dicat, temere a me
Filium Dei vestem esse dictum, legat Apostolum dicentem: quotquot in nomine Christi baptizati estis,
Christum induistis
[(Galat. III, 27)]
. O tunica semper
una et immutabilis! quae decenter vestiat et
omnes aetates et formas, nec in infantibus rugatur,
nec in juvenibus tenditur, nec in foeminis
immutatur. Aderit profecto ille dies, ut coelestes
nuptiae incipiant celebrari: illic qui baptisma singulare
servaverint, securi discumbent. Nam quicumque
a vobis se rebaptizari consenserit, hujusmodi homini
non denegatur resurrectio, quia credidit in resurrectionem
carnis; resurget quidem, sed nudus. Sed
quia nuptiali veste a vobis se expoliari permisit, hanc
patrisfamilias auditurus est vocem: Amice, hoc
est dicere, agnosco te; aliquando renuntiaveras Diabolo,
Impie ac stulte Donatistas altaria fregisse vel
rasisse.
--Ut mihi videtur, liquido demonstratum
est, in divinis sacramentis quid nefarie feceritis.