PL 11, col. 410

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret.
Sequitur, ac dicit. Omnia per ipsum facta sunt,
ac sine ipso factum est nihil [(Jo. I, 3)]
.
III.
Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum
inter Patrem Filiumque tempus infulcias:
si enim tempori, non sibi debent, quod est alter alteri
obnoxius; procul dubio, ut tu vis, major est natura,
quam Deus. At cum naturam ex nihilo fecerit
Christus; sit autem ex natura tempus, ineptum satis
est, opus suo praeponere 166 artifici: ac
per hoc solum interest, quod soli se sciunt. Denique
apud Isaiam ad Filium sic dicit: Dominus Deus sabaoth:
Fatigata est Aegyptus, et mercatus Aethiopum:
ex Saba viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt
servi, et sequentur te alligati compedibus, et adorabunt

te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est,
et non est Deus alius praeter te [(Is. XLV, 14)]
. Sed et
Jeremias eodem spiritu loquitur 167 dicens: Hic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.