PL 11, col. 411

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

est Deus noster, et non deputabitur Deus alius
absque ipso: qui adinvenit viam prudentiae, et revelavit
eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec
in terris visus est, et cum hominibus conversatus est [(Baruch. III, 36, 37, 38)]
.
Qua in specie, Spiritu
sancto loquente, noscamus: Et homo est, inquit, et quis cognoscit eum
[(Jer. XVII, 9 ex LXX)]
? Si ita est,
quomodo ergo posset agnosci, prodidit Isaias his verbis: Audite itaque, domus David: Non pusillum vobis
certamen cum hominibus; quoniam Deus praestat agonem.
Propter hoc dabit Deus vobis signum. Ecce virgo
in utero accipiet, et pariet filium, et
vocabitur
nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit
prius quam cognoscat puer bonum, aut malum. Quod
signum ex prodromi quoque ejus designatione dilucidavit

alio loco his verbis: Ecce mitto Angelum
meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam.
Quis est iste Angelus, fratres, nisi Joannes Baptista?
cujus est praeparatio: Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri.
IV.
Nunc videamus, quae consequuntur. Per idem
tempus duae cognatae concipiunt, una contra spem,
altera verbo. Haec miratur se habere, quod nescit:
laetaturilla, quia discit. Elisabeth sterilis foecunditate
tumet feliciter venter, Mariae majestate. Illa
praeconem portat, haec judicem. Exsultate, feminae,
promotionemque vestri sexus agnoscite. Culpa deleta
veteri, ecce per vos jungimur coelo: anus enim peperit
angelum, et virgo Deum. Hic est Deus noster,
qui dignitate interim seposita, non tamen potestate,

amore hominis 168 sui, cujus formam fuerat subiturus,
et creaturam, ut angelus, homo, puer,
sponsus, gigas, crucifixus, sepultus, primogenitus a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.