PL 11, col. 412

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

mortuis diceretur. Hic est, inquam, qui in omnibus
omnia est: quoniam per ipsum et in ipso sunt omnia.
Nec vos moveat, fratres, saecularis ac vere puerilis
inconsideratorum hominum disputatio: qui ideo
justum patiuntur errorem, quia Christum non ex
Deo considerant hominem factum, sed ex homine.
Caeterum si spiritaliter saperent, in ipso, quod infirmissimum
putant, hoc potissimum praedicarent. Etenim
vere perfectus Deus non esset, si esset aliquid,
quod esse volens esse non posset. Denique vultis
scire compendio veritatem? Factus est, quod non
erat: nec tamen desiit esse, ante quod fuerat.
TRACTATUS VIII. De Nativitate Domini II.
I.
Insuspicabilis secreti reverendaeque majestatis
vera cognitio est, Deum non nosse nisi Deum;
nihilque ex eo amplius requirendum, quam ut quis
ejus noverit voluntatem, sine qua ei nec legitime
servire poterit, nec placere. Caeterum providentis
Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle
dispositum, non colentis est, sed dementis: maxime
si Deus, ut contentiosi putant, 169 dispositioni subjaceat;
remotis enim paulisper nominibus Patris et
Filii, non potes nosse uter patiatur injuriam; nisi
quod ambo patiuntur, quia amborum unum nomen
est Deus. Igitur duas nativitates esse Domini nostri
Jesu Christi rudis, aut negligens disce, Christiane, ne
quo decipiaris errore. Unam, quam tibi non licet
quaerere, alteram, quam legitime, si possis, permitteris

edocere. Prima itaque nativitatis Domini nostri
in Patris et Filii tantum conscientia manet, nec
quidquam habet interjectum, neque conscium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.