PL 11, col. 417

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

dolore, sed gaudio: nascitur sine patre Filius,
non totus matris, sibi debens, quod conceptus est,
donans matri, quod natus, quae principaliter stupet
talem sibi Filium provenisse, qui ex se natus non
crederetur, nisi quia sicut fuit virgo incorrupta
post conceptum, permanet talis quoque post partum.
II.
O nova ratio! Amore imaginis suae coactus in
infantem, vagit Deus: patiturque se pannis alligari,
qui totius orbis debita venerat soluturus. In stabuli
praesepe deponitur, populorum pastorem pabulumque
se esse contestans. Subjicit se gradibus
aetatis, cujus aeternitas in se non admittit aetatem.
Totum contra conscientiam suam, ut homo infirmus
patitur, ut homini mortis lege consumpto 174
immortalitas tribuatur. Haec est enim potestas Dei, ut

salvo, quod est, possit esse, quod non est. Hic est
Deus noster aeterni Dei coaeternus Filius. Hic et
homo et Deus, quia inter Patrem hominesque adstitit
medius, probans infirmitatibus carnem, et virtutibus
majestatem. Hic sol noster, sol verus, qui clarissimos
ignes mundi germanos astrorum candentiumque polorum
claritatis suae de plenitudine accendit. Hic
qui semel occidit, et ortus est rursum, numquam
repetiturus occasum. Hic, inquam, quem duodecim
radiorum, id est Apostolorum duodecim, corona circumdat,
quem per ambitum totius orbis non muta
quatuor animalia, sed salutiferis praedicationibus
quatuor circumferunt Evangelia. Cujus quam vim
habeat amictus et currus, his verbis propheta testatur: Deus, sicut ignis veniet, et sicut procella currus

ejus, retribuere in ira vindictam.
TRACTATUS X. De Abraham I.
I.
Abraham, fratres dilectissimi, quale divinae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.