PL 11, col. 416

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

Filium suum salvatorem generi humano se
esse missurum commodum tempore maturo, divinitatis
interim dignitate deposita, non tamen potestate,
coelo egressus, metatura praedicta sacrario templi
virginalis hospes pudicus illabitur; ibidemque, qualis
velit esse, disponit. 173 Immo, quod jam olim disposuerat
complendum, latenter assumit; namque
requiescit Iibens florentissimo in domicilio castitatis,
et in visceribus sacrae virginis comparat sibi corpus
suo judicio nasciturus. In hominem coaptatus, in tegumento
carnis includitur Deus; humanamque vitam
mutuatur de tempore, qui praestat temporibus
aeternitatem. Mira res: concipit Maria de ipso, quem
parit: tumet uterus majestate, non semine, capitque
virgo, quem mundus mundique non capit plenitudo.

Interea promovent suum membra factorem,
et opus sui figura vestit artificem. Parturit Maria non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.