PL 11, col. 907

De schismate Donatistarum (Optatus Milevitanus), J. P. Migne

jamdudum vitalibus pasti fuerant cibis, corruptela
malae digestionis, in perniciem miserorum,
disputationibus impiis venena mortifera vomuerunt.
Vides ergo, frater Parmeniane, haereticos a
domo veritatis satis extorres, solos habere varia
et falsa baptismata: quibus inquinatus non
possit abluere, immundus emundare, supplantator
erigere, perditus liberare, reus veniam tribuere,
damnatus absolvere. Bene clausisti hortum haereticis:
bene revocasti claves ad Petrum: bene
abstulisti colendi potestatem, ne arbusculas
colerent ii, quos ab hortulo et a paradiso Dei constat
alienos: bene subduxisti annulum iis, quibus
aperire non licet ad fontem. Vobis vero
schismaticis, quamvis in catholica non sitis, haec

negari non possunt, quia nobiscum vera et communia
sacramenta traxistis. Quare cum haec omnia
haereticis bene negentur, quid tibi visum est, haec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.