PL 11, col. 906

De schismate Donatistarum (Optatus Milevitanus), J. P. Migne

XI.
Notae Ecclesiae catholicae et schismatis. --
Catholicam facit simplex et verus intellectus in lege,
singulare ac verissimum sacramentum, et
unitas animorum. Schisma vero, sparso
coagulo pacis, dissipatis sensibus generatur, livore
nutritur, aemulatione et litibus roboratur, ut deserta
matre catholica, impii filii dum foras exeunt, et se
separant (ut vos fecistis) a radice matris Ecclesiae,
invidiae falcibus amputati, errando rebelles abscedunt: 12
nec possunt novum aliquid, aut aliud
agere, nisi quod jamdudum apud suam didicerunt
matrem.
XII.
Iterum de haereticorum et schismaticorum discrimine. --Haeretici
vero, veritatis exules, sani et
verissimi symboli desertores, de sinu sanctae

Ecclesiae impiis sensibus depravati, contempto quod
bene fuerant geniti, ut ignorantes et rudes deciperent,
de se nasci voluerunt. Et qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.