PL 11, col. 947

De schismate Donatistarum (Optatus Milevitanus), J. P. Migne

quis et ubi prior cathedram sederit. Si ignoras,
disce: si nosti, erubesce: ignorantia tibi adscribi non
potest: restat ergo ut noveris. Scientem errare peccatum
est; nam ignorantibus nonnumquam solet
ignosci. Igitur negare non potes scire te in
urbe Roma Petro primo Cathedram
episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium
Apostolorum caput Petrus; unde et Cephas
appellatus est: in qua una cathedra
unitas ab omnibus servaretur, ne caeteri
Apostoli singulas sibi quisque defenderent,
ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra
singularem cathedram alteram collocaret.
III.
Successio Romanorum episcoporum. --

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.