PL 11, col. 972

De schismate Donatistarum (Optatus Milevitanus), J. P. Migne

Christi in Canticis canticorum. Si una est apud vos Ecclesia,
una est columba: quid est quod dicere voluisti,
numerus major est columbarum?
XIX.
Eucharistia a Donatistis canibus data, ampulla
chrismatis in praeceptis projecta, aliaque eorum sacrilegia. --Et quod vobis leve videtur, facinus immane
commissum est, ut omnia sacrosancta supra memorati
vestri episcopi violarent. Jusserunt Eucharistiam
canibus fundi; non sine signo divini judicii:
nam iidem canes accensi rabie, ipsos dominos suos,
quasi latrones, sancti corporis reos, dente vindice,
tamquam ignotos et inimicos laniaverunt. Ampullam
quoque chrismatis per fenestram, ut frangerent, jactaverunt;
et cum casum adjuvaret abjectio, non
defuit manus angelica, quae ampullam spiritali subvectione

deduceret: projecta casum sentire non potuit;
Deo muniente, illaesa inter saxa consedit. Et
possent ista non fieri, si mandata Christi in memoria
haberetis, qui ait: Ne dederitis sanctum canibus,
neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne
conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos [(Matth. VII, 6)]
.
Quid tale ab operariis unitatis fieri
potuit? unde nobis Catholicis 43 vanam invidiam facere
laboratis. Inde revertentes Urbanus Formensis et
Felix Idicrensis, invenerunt matres, quas de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.