PL 110, col. 1124

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

qui cum nolentem sacrificare diis jussit suspendi,
et ungulis lacerari, ad extremum vero gladio interfectus
est, et in Aulona civitate sepultus. Eadem die
passio Luciani presbyteri et martyris, qui missus a
Roma praedicare verbum Dei, in Galliis martyrizavit
sub Juliano Caesare, in eisdem partibus occisus
gladio, per cujus praedicationem multi conversi sunt
ad fidem; ad cujus sepulcrum multa ostenduntur miracula
et sanitates fiunt plurimae.
NON. Hierosolymae depositio Simeonis prophetae,
qui Dominum Jesum infantem suis ulnis portavit et
benedixit. Et in Antiochia depositio Simeonis monachi,
qui in columna stetit, et virtutes multas faciens
ibi quievit in pace, et translatum est inde corpus
ejus in Antiochiam, per episcopum ipsius civitatis

et populum Christianum, cum psalmis et hymnis,
et cum multis lampadibus, et conditum est ibi
in ecclesia majore. Vigilia Epiphan.
VIII IDUUM. Epiphania Domini nostri Jesu Christi.
VII ID. Passio sanctae Faustae virginis, sub Maximiano
imperatore, quae Evilasium primum palatii,
tortorem suum, patientiae suae virtute convertit ad
fidem, nec non et praefectum, cui jussum est eam
torquere; quae suspensa ferramentis lacerabatur,
postea bestiis tradita, a nulla earum contaminata
est. Deinde clavis caput ejus confixum est; postea
ea in sartaginem ferventem pice missa, sed non
laesa. Sicque cum Evilasio, et praefecto in tormentis
constituta, reddidit spiritum: populi vero Christiani
haec audientes sepelierunt corpora sanctorum.
VI ID. Augustoduno depositio Egemonii episcopi;
et Mettis depositio sancti Patientis episcopi.
V ID. Nativitas Epistici, Jocundi, Secundi, Saturnini,
Vitalis, Felicis, Rustici, Quinti, Etartaxis, Fortunati.
IV ID. Nativitas Pauli, primi anachoretae, cujus
vitam beatus Hieronymus scripsit, qui a sexto
decimo aetatis anno usque ad centesimum decimum
tertium solus in eremo permansit. Sed a Domino
per corvum pastus, tunica palmarum foliis contexta
usus est, cujus inter apostolorum et prophetarum
choros animam ad coelum ferri ab angelis Antonius
vidit. Eodem die Romae in coemeterio Callisti natale
Miltiadis episcopi et confessoris, qui constituit in
Ecclesia a fidelibus nulla ratione in Dominicis diebus
jejunandum.
III ID. Eductio Domini de Aegypto, et nativitas
sancti Salvii confessoris, in cujus natali sanctus
Augustinus verbum fecit ad populum Carthagini.
II ID. In Achaia nativitas sanctorum Cyriaci,
Moscentii et Saturi, civis Arabi, qui transiens
ante templum cujusdam idoli, insufflans cum signasset
frontem corruit; tenentes eum ibidem observantes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.