PL 110, col. 1123

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Alypio Urbis praefecto, cum diceret: « Hodie octavae
Dominicae dici sunt: cessate a superstitionibus
idolorum, et sacrificiis pollutis; » a gladiatoribus hac
de causa occisus est. Et eadem die Romae nativitas
Martinae virginis et martyris, quae passa est sub
Alexandro Caesare, pro fide Christi multis tormentorum
generibus cruciata, et ad extremum gladio
percussa, quae etiam idola et simulacra orando destruxit,
et multos ad fidem Christi convertit. Alexander
vero post obitum beatae virginis percussus est
dolore cordis, et sicut rabidus canis carnes suas lacerans,
pessimam vitam cum magno supplicio exspiravit.
Item eadem die Romae passio Concordii presbyteri
et martyris sub Antonino imperatore per
Torquatum comitem perpetrata, qui nolens sacrificare

idolis, capitalem sententiam subiit.
IV NON. In Antiochia Macharii abbatis. Romae Telesphori
papae, qui constituit ut septem hebdomadibus
ante Pascha jejunium celebraretur, et Natali
Domini nocte missa celebraretur. Nam omni tempore
ante horae tertiae cursum nullus praesumeret
missas celebrare, qua hora Dominus ascendit crucem;
et ante sacrificium hymnus diceretur, hoc est, Gloria in excelsis Deo.
Hic etiam martyrio coronatus
est, qui sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano
IV Non. Januarii.
III NON. Romae Anteros papa et martyr, qui duodecim
annos rexit Ecclesiam, et martyrum gesta
diligenter exquirens recondit in ecclesia, qui etiam
martyrio coronatus. In coemiterio Calisti sepultus

est via Appia. Parisiis civitate, depositio Genofevae
virginis, quam sanctus Germanus ejusdem urbis episcopus
in infantia Deo virginem consecravit. In Tomis
civitate, nativitas Titi episcopi, qui sub Lucinio
inter tirones comprehensus, cum nollet militare,
caesus ad mortem carcere mancipatus, missus in
cippo est, donec relatione esset responsum, dimersoque
in mare, delato corpore ejus in littore, a religiosissimis
viris depositum est in villa Amandi religiosi
viri, ubi fiunt curationes magnae.
II NON. Nativitas Theogenis martyris, qui sub Licinio
Caesare per Telicentium tribunum passionem
complevit in Hellesponto: primum inter quatuor columnas
tensus fustibus caesus est; deinde in carcerem
missus, ut ibi fame periret, sed Domini pietate

invisibili cibo ibi per XL dies pastus, in laudibus Dei
assidue manebat; ad ultimum vero in mare missus
martyrizavit, quem Euricus, et Eustokhius, et Zozius,
atque Germanus, tollentes de mari miserunt
in loculum, et sepelierunt in foro Hellesponti. Eadem
die passio Petri, qui et Balsami, martyris, sub
Maximiniano imperatore, agente Severo praeside,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.