PL 110, col. 1122
Prologus (Rabanus Maurus), J. P. Migne · Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Dulcissimo fratri ac reverentissimo abbati GRI
MOLDO RABANUS, vilissimus servorum Dei servus, in
Christo salutem.
Hunc ergo ex scriptis confeci rite libellum
Sanctorum Patrum, frater amate, tibi.
Ut quorum celebras festa, tu noveris actus,
Et finem vitae, quo hinc abiere polum.
Sicque bene ipsorum meritis precibusque juvatus,
Ad coeli regnum laetus et ipse migres.
Quo Deus aeternus, hominum fortissimus auctor,
Cum sanctis temet collocet atque beet.
Vive meae vires, lassarumque anchora rerum,
Naufragio et littus tutaque terra meo.
Solus honor nobis, urbs tu fidissima semper,
Curisque afflicto tuta quies animo.
Sintque licet montes inter cum fluctibus arva,
Mens tecum est, nulla quae cohibetur humo.
Te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
Exoptans animo prospera cuncta tuo.
Qui mihi te notum dedit et concessit amicum,
Conservet sanum Christus ubique mihi.
Ante solum terrae, coelique volabile cyclum
Praetereant, vester quam quoque cesset amor.
Hocque, Pater, monui, moneo te iterumque mo nebo,
Sis memor ipse mei, sicut et ipse tui.
Ut Deus in terris quos hic conjunxit amicos,
Gaudentes pariter jungat in arce poli.
est in carne, secundum legem Moysi, et nomen
Jesus accepit, quod angelicum de eo oraculum ante
conceptionem ejus in utero vaticinabatur. Eodem
die nativitas est Almachii martyris, qui jubente