PL 110, col. 1144

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

illum magis lucratus est Christo, et baptizavit
simul cum Marina uxore sua; quod audiens
factum Julianus praecepit Clementiano judici
ut eum, si nollet idolis sacrificare, puniret. Nam iratus
jussit inscriptionibus damnari sanctum Januarium
presbyterum et beatum Gordianum, uxorem
autem ejus Marinam in quadam villa, quae vocatur
Aquas Salvias, in servitio rusticorum opprimi. Cum
autem vidisset Clementianus quod sanctus Gordianus
nullo modo a statu fidei suae averti posset, jussit
eum primum plumbatis caedi, deinde capite truncari;
quod cum factum comperissent Christiani,
nocturno silentio venerunt et rapuerunt corpus venerandum
sancti martyris Gordiani, et venientes
in via quae Latina nuncupatur, non longe ab

urbe Roma milliario plus minus uno, posuerunt
eum in crypta, sexto Idus Maias, ubi jam pridem
sanctum Epimachum sepelierant.
V ID. Passio sancti Evellii martyris, qui videns
passionem sancti Torpetis martyris et mirabilia
quae fecit, credidit Christo, qui antea consiliarius
Neronis imperatoris fuit, qualiter Christiani martyrizarentur.
IV ID. Sancti Patris nostri Epiphanii episcopi Cypri,
et Romae sancti Pancratii, qui cum esset annorum
quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis
detruncatione complevit. Eodem die Romae passio
sanctorum Nerei et Achillei fratrum.
III ID. Festivitas sancti Onesimi confessoris. Ipso die
Mariae martyris festivitas celebratur: quae cum fuisset

Tertulli cujusdam viri principalis ancilla, nobilitatem
domini mentis benignitate vincebat, et Christo
se probavit ingenuam. Haec cum a domina sua per
tormenta a fide Christi recedere cogeretur, nullo
modo consensit. Propter hoc praesidi tradita est ad
cruciandum; sed eam nec minae ipsius, nec tormenta
a Christo separare poterant; novissime super
petram grandem ad decollandum adducta, ipsius
petrae divisione facta, Christi famula illuc intravit,
subitoque petra iterum semetipsam concludit, nec
quemquam persecutorum ancillam Christi persequi
sinebat, sed usque ad diem judicii ita conclusam
servat. Eodem die in oppido Trajectense natale
sancti Servatii episcopi et confessoris, qui cum

Tungrensem regeret Ecclesiam tempore quo Huni
venturi erant in Galliam, timens populo sibi commisso,
ne ab Hunis vastaretur, perrexit Romam
deprecaturus, quatenus per merita et intercessionem
sanctorum apostolorum impetraret defensionem
populi sui. Cumque ibidem jejuniis, et obsecrationibus
per multorum dierum spatia in tali afflictione
moraretur, fertur tale ab apostolo Petro
accepisse responsum: « Quid me, vir sanctissime,
inquietas? Ecce enim apud Dominum deliberatione
prorsus sancitum est, Hunos in Gallias advenire,
easque maxima tempestate debere depopulari. Nunc
igitur sume consilium meum, accelera velociter,
ordina domum tuam, sepulturam compone, relinque
linteamina munda. Ecce enim migraveris a corpore,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.