PL 110, col. 1145

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

nec videbunt oculi tui mala quae facturi sunt Huni
in Galliis, sicut locutus est Dominus noster. » Accepto
ergo hoc responso remeavit ad Ecclesiam
sibi commissam, nuntians suis responsum beati
Petri, et post non multos dies vitam praesentem
finiens, migravit ad aeternam requiem. Hic quoque
sepultus in loco Trajectensi, cum sepulcrum
ejus sub divo esset positum, nec nix, nec pluvia cecidit
super eum, donec a successore ejus sancto Munulfo
episcopo templum magnum in ejus honore constructum
est.
II ID. Sancti Patris Pachumii [Pachomii], qui
cum esset factis apostolicae gratiae insignis, fundatorque
Aegypti coenobiorum, scripsit monasteriorum
Regulas, quas angelo dictante didicerat simul

et de tempore Paschali. Ipso die in Syria natalis Victoris
et Coronae, sub Antonino imperatore, duce
Alexandriae Sebastiano. Erat autem Victor miles a
Cilicia, cui Sebastianus in confessione fidei confringi
digitos et evelli jussit a cute; deinde illum in
caminum ignis mitti, ubi triduo permanens non est
laesus; deinde venenum bibere jussus, non est mortuus,
sed veneficum potius ad fidem convertit; deinde
jussum est nervos corporis ejus tolli; deinde
oleum bulliens mitti in pudendis ejus. Post haec jussit
lampades ardentes suspenso ad latera applicari;
post hoc acetum et calcem simul misceri, et dari
ei in ore. Deinde oculos erui; dein triduo deorsum
capite suspendi, et dum adhuc spiraret, jussit eum
excoriari. Tunc Corona cum esset uxor militis cujusdam,

coepit beatificare sanctum Victorem pro
gloria martyrii, et dum hoc faceret, vidit duas coronas
coelo delapsas, unam Victori, et alteram sibi
missam; cumque et hoc cunctis audientibus protestaretur,
tenta est a duce, jussumque duas arbores
palmae curvari ad invicem, et cannabinis funibus
ligari coronam in utraque, manibus et pedibus, et
sic arbores dimitti, quod dum fieret, divisa est Corona
in duas partes. Erat autem annorum sedecim. Tum
quoque Victor decollatus, et ipse victoriae perennis
triumphum meruit.
IDIBUS. In Syrmio natalis Timothei et sex virginum.
Et in Sardinia natale Simplicii presbyteri; et
in civitate Filasiana, Rosulae.
XVII KAL. JUNIAS. In civitate Picino Ausimo natale

Diocletiani et Florentini. In Antisiodoro passio
sancti Peregrini, primi episcopi ipsius civitatis.
In Trecasine depositio Fidoli, presbyteri et
confessoris.
XVI KAL. In Alexandria natale Adrionis, Victoris
et Basillae.
XV.
KAL. Hortasi et Serapionis presbyteri, et
Marci papae, et Potamionis.
XIV KAL. Sanctae Pudentianae virginis, quae fuit
filia Pudentis et soror Praxedis virginis. Ipsa autem
soror Praxedis et Pudentiana, omnem facultatem
dividentes inter se, coeperunt vendere omne patrimonium
et erogare pauperibus. In eodem vero loco

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.