PL 110, col. 1148

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

[Syci] et Palatini, qui multa tormenta propter nomen
Christi passi sunt.
II KAL. Romae nativitas Petronellae virginis, filiae
sancti Petri apostoli, quam beatus apostolus, rogantibus
fidelibus, a paralysi sanavit; sed statim ut surrexit
sana, et ministerium explevit, iterum jussit
eam ad grabatum redire. At ubi in Dei timore coepit
esse perfecta, non solum ipsa salvata est, sed
etiam plurimis recuperavit in melius suis orationibus
sanitatem. Et quoniam nimis speciosa erat, venit
ad eam Flaccus comes cum militibus ut eam
sibi uxorem acciperet; cui Petronella ait: « Ad
puellam inermem cum militibus armatis venisti; si
uxorem me habere vis, fac matronas virgines honestas
ad me post tres dies venire, ut cum ipsis veniam

ad domum tuam. » Factum est autem ut trium
dierum acceptum spatium virgo sancta jejuniis et
orationibus occuparet, habens secum sanctam virginem
Feliculam, collactaneam suam, in Dei timore
perfectam. Tertio itaque die veniens ad eam sanctus
Nicomedes presbyter, celebravit mysteria Christi;
virgo autem sacratissima mox ut Christi sacramentum
accepit, reclinans se in lectulum, emisit spiritum.
Eodem die martyrizati sunt beatissimi martyres
Cantius, Cantianus et Cantianilla, imperante
Diocletiano, et regnante Domino nostro Jesu Christo.
JUNIUS.
KAL. JUN. Sancti Nicomedis martyris ecclesiae dedicatio,

et in Thessalonica natale Octavi, et in Antiochia,
Zosimi.
IV NON. Romae Marcellini presbyteri, et Petri
exorcistae, qui multos in carcere ad fidem erudientes,
post dura vincula et plurima tormenta decollati
sunt sub judice Sereno; et qui eos decollavit, vidit
animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad
coelos, et poenitentiam agens sub Julio papa baptizatus
est in senectute sua nomine Dorotheus. Ipso die
in Lugduno sanctae Blandinae cum sexaginta octo
martyribus, cui a prima luce usque ad vesperam
tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se
tortores confitentur: quae et secundo pulsata cruciatibus
non superatur. Tertio quoque die, religata
ad stipitem atque in crucis modum distenta, bestiis

pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis
auderet attingere, rursum revocatur ad carcerem:
quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et
multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur.
Tunc et Ponticus puer annorum quindecim per omnia
tormentorum genera cum ipsa circumactus, et
materna ejus cohortatione roboratus ante illam martyrium
consummavit. Sub Antonino imperatore,
scriptum in Historia Ecclesiastica, lib. V. Eodem dienatalis
est Erasmi martyris, qui in Libano monte
eremum petivit, ibique mansit annis septem, ubi et
multa miracula fecit; hic a Diocletiano imperatore
comprehensus propter fidem Christi multa passus
est: quia illum jussu imperatoris nequissimi carnifices

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.