PL 110, col. 1149

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

fustibus et plumbatis caedebant; plumbo, et pice,
et sulphure cum cera et oleo ferventi perfundebant;
postea in carcerem missum pondere ferri gravabant,
quod Domini virtute in cinerem versum est, et nihil
eum laesit; ipse vero mortuos suscitavit, et multos
debiles sanavit. Deinde vero ab angelo Domini admonitus,
in Italiam perrexit, ubi et a Maximiano
imperatore multa tormenta passus, ad extremum
cum palma martyrii ad aeternam vitam migravit. Similiter
ipsa feria Junii mensis festivitas est Bonifacii
martyris, qui temporibus Diocletiani et Maximiani
imperatorum pro nomine Christi passus est.
Hunc vero sua domina, nomine Aglaes, a Romana
urbe, licet cum ea adulterium perpetraverat, transmisit
in loca ubi Christianorum maxima persecutio

fuit, ut alicujus sancti corpus pretio acquisitum sibi
afferret: ipse autem obediens dictis dominae suae
perrexit illuc, et inter Christianos comprehensus
jussu principis primum olla ferventi cum pice perfusus
est, sed in nullo laesus, ab spiculatore percussus,
a comitibus suis, qui secum pergebant, post
martyrii palmam ad dominam suam reductus est,
quae ipsum accipiens Romae via Latina sepelivit,
ibique ecclesiam construens, Domino instanter servivit.
III NON. In Africa natale Quirini, et in Tuscia
Laurentii, et aliorum quadraginta. Aurelianis civitate
depositio sancti Leofardi [Liphardi] presbyteri.
II NON. In Ninive natalis Dinoci, Attali, Camari,

Fyrinae, Juliae et Saraciae, Cyprini.
NON. JUN. Bonifacii archiepiscopi, cujus in Fresonis
[Frisia] martyrii passio peracta est, et Eobani
coepiscopi ejus cum servis Dei Wintrunge, et Walthere,
Scirbalde, et Bosan, Hamunde, et Aethelhere,
Wancare, et Gundacare, Willehere, et Hadavolfe.
VIII ID. In Africa sancti Amantii, Lucii. In Alexandria,
Andreae, Donati et Peregrini. Depositio beati
Claudii episcopi.
VII ID. In Gallia Suessionis civitate depositio
sancti Medardi episcopi et confessoris, cujus vita
plena virtutibus conscripta est. Nam largus fuit in
eleemosynis, virtutibus clarus: prophetiae spiritum
habuit, ter quinis annis Veromandensium urbis episcopatum
tenuit; ad extremum ad coelestia migrans,

Suessionensium ad urbem corpus ejus translatum
est, ibique sepulcrum multis virtutum titulis claruit.
Eodem die festivitas sancti Naboris confessoris.
V ID. Romae, Primi et Feliciani martyrum, qui
sub Diocletiano et Maximiniano impp. pro Christi
nomine multa tormenta passi sunt. Nam Promoto
praesidi ipsi nequissimi imperatores ad puniendum
eos tradiderunt; qui cum videret eos nullo modo
posse a Christi confessione averti, separavit eos ab
invicem, et primitus Felicianum octoginta annos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.