PL 110, col. 915
Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne
portam exteriorem quinquaginta cubitos obtinuisse
locum in quibus fenestrae erant obliquae, quas septuaginta
absconditas, Symmachus topicos vocat.
Et hae fenestrae erant in thalamis, hoc est, in cubiculis
singulis et porticibus, quae ante cubicula tendebantur,
obtinentes cubitos quinquaginta. Quae fenestrae
obliquae sive topice idcirco a sagittis vocabulum
perceperunt, quod instar sagittarum angustum in
aedes lumen immittant, et intrinsecus dilatentur, omniaque
per circuitum plena erant hujuscemodi
fenestris. Et ante frontes, inquit, porticuum pictura
sive caelatura palmarum: per quae ostenditur
in introitu portae, statimque ingredientibus murum
sexaginta occurrere cubita, cum variis ornamentis
quae referuntur ad conditionem mundi: ut ex creaturis
Creator intelligatur. Et omnia ordine et ratione
currentia ostendant mundi varietatem, qui apud
Graecos κόσμος, ab ornatu nomen accepit, et in sex
diebus factus est, ut per singulos dies decadae singulae
supputentur, quem perfectum numerum supra
diximus. Post haec ingredientibus nobis atrium interius
occurrunt ante ipsum vestibulum portae interioris
thalami cum obliquis fenestris. Quinquaginta cubitorum
tenent spatium, qui et ipse sacratus est
numerus. Et post septem hebdomadas plenas festivitatis
et gaudii, ocdoadis prima incipit dies, quae
est resurrectionis: et introducit nos ad viciniam
templi. Cum enim omnia fecerimus, agentes prioris
erroris poenitentiam, tunc vicini et proximi efficimur
Deo, ut in exteriori atrio notitiam Creatoris
creaturarum ordo nos doceat atque constantia, et
in interiori, verus Jubilaeus, in quo omnia nobis debita
dimittuntur, instruat θεολογίαν, et introducat ad
sancta sanctorum. Notandum quoque quod interius
atrium plures fenestras habeat, non directas et
aequales, sed obliquas et angustas exterius, et se
intrinsecus dilatantes, ut per parva quaedam foramina
possimus ad interiora penetrare, et ad clarissimi
luminis, quod versatur in templo, plenitudinem
pervenire. Denique post septuaginta et quinquaginta
cubitos et thalamos, et porticus, et frontes porticuum,
et fenestras plurimas, per circuitum palmarum,
nobis caelatura vel pictura monstratur, ut de
mundo victoriam possidentes digni efficiamur palmas
videre virtutum. Sequitur: « Et fecit, inquit,
frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium
portae undique per circuitum. » [(Gregor.)] Saepe jam
diximus senario numero perfectionem boni operis
designari: non illud sequentes, quod conati sunt
hujus saeculi sapientes astruere, dicentes idcirco senarium
numerum esse perfectum, quia suo ordine
numeratus perficitur: ut cum unus, duo, tres, dicuntur,
senarius numerus impleatur: vel quia in tribus
partibus dividitur, id est sexta, tertia et dimidia,
videlicet in uno, duobus et tribus; sed idcirco senarium
numerum dicimus esse perfectum, quia, sicut
paulo ante dictum est, sexto die perfecit Deus omnia
opera sua. Quoniam vero peccatori homini legem
dedit, quae in decem praeceptis adscripta est, et sex