PL 110, col. 916
Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne
decies ducta in sexagenarium numerum surgunt,
recte per sexaginta cubitos bonorum operum perfectio
designatur. Quod aperte etiam Dominus in
Evangelio designat; qui cum parabolam seminantis
exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam, et
dabat fructum ascendentem et crescentem: et afferebat
unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Fructus etenim terrae bonae triginta affert, cum
mens perfectionem fidei, quae est in Trinitate, conceperit.
Sexaginta affert, cum bonae vitae opera perfecta
protulerit. Centum vero affert, cum ad aeternae
vitae contemplationem profecerit. Sinistra enim nostra
est praesens vita: dextera vero, vita ventura.
Et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio
designatur: quia cum post triginta ac sexaginta
ad centesimum numerum computando pervenimus,
idem centenarius in dexteram transit. Fides
atque operatio adhuc in sinistra est, quia hic adhuc
positi, et credimus quod non videmus, et operamur ut
videamus. Cum vero jam se animus in contemplatione
aeternae vitae suspenderit, quasi ad dexteram
manum computus pervenit. Fecit itaque frontes per
sexaginta cubitos; quia enim per sexagenarium numerum
perfectio, quid per frontes aedificii, nisi ipsa
opera designantur, quae exterius videntur? Praedicationis
enim verbum proximis tribuere, et alimenta
esurientibus, vestimentaque algentibus dare, et pro
bono opere patienter adversa sustinere, quid aliud
quam frontes sunt aedificii coelestis? Quia pulchritudo
operum exteriorum ornat habitaculum Dei, quod
adhuc latet intrinsecus. Sed istae frontes habent
atrium undique per circuitum, quia in hoc magna
sunt opera, si haec in mente dilatat amplitudo charitatis.
De charitate quippe scriptum est, « Latum
mandatum tuum nimis. » Atrium ergo ante frontem
est, id est, in perfectione operis latitudo dilectionis.
Et notandum quod dicitur, « undique per circuitum » ,
ut videlicet homo per omne quod agit semper se in
charitatis amplitudine dilatet, ne hunc aut timor
aut odia angustent. Si quis enim de verbo Dei loquitur,
et charitatem quam praedicat in mente non
servat, aedificii frontem habet, sed atrium ante frontem
non habet. Si quis eleemosynam indigentibus
largitur, et per hanc fortasse in corde extollitur,
nec ex charitate proximi inopiae subvenit, sed se
per elationem tacitam extollit, frontem quidem in
aedificio ostendit, sed juxta frontem atrium non fecit.
Si quis illatas a proximo contumelias tolerat, et
male objecta tacitus portat, magna est patientia
quam demonstrat; sed si dolorem in corde non habeat,
si lucrari ad tranquillitatem mansuetudinis
etiam ipsum qui male excesserat, quaerat. Nam si
patientiam exterius adhibens, intus dolorem tenet,
nec amat eum quem sustinet, habet quidem frontem
in aedificio, sed ante frontem atrium non habet:
quia is qui se angustiae odiorum subdidit, profecto
charitatis latitudinem amisit. Nam sicut in superiore
parte jam diximus, patientia vera est, quae et
ipsum amat quem portat; nam tolerare, sed odisse,