PL 110, col. 917
Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne
non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris.
Et notandum quod hoc ipsum atrium portae dicitur.
Porta nostra quippe est aditus ad regnum:
Et Deum ac proximum amare, jam ad ingressum regni
est tendere. In quantum enim quisque amat,
in tantum ad ingressum propinquat. In quantum
vero amare negligit, in tantum ingredi recusat:
quia nec studet videre quod appetit. Tunc ergo habemus
atrium portae, quando ex latitudine charitatis
ad supernam vitam, quam adhuc contingere minime
possumus, jam per desiderium intramus. Itaque
cum bonum opus erga proximum agitur, restat ut
ejusdem boni operis intentio discernatur, si non
praesentis gratiae retributionem quaerit, sed spem
suam animus ad futuram promissionem tendit, ut
ex temporalibus aeterna, ex terrenis coelestia speret.
Spes enim coelestium mentem solidat, ne concutiatur
fluctibus tumultuum terrenorum. De qua et per
Paulum dicitur: « Quam sicut anchoram habemus
animae tutam fac, firmam et incedentem usque ad
interiora velaminis. » De quibus interioribus hic quoque
subjungitur: « Et ante faciem portae, quae pertingebat
usque ad faciem vestibuli portae interioris
quinquaginta cubitos. » Hoc quod hoc loco dicitur,
« ante faciem portae » non exterior, sed interior ante
portam locus describitur, dum usque ad faciem
vestibuli portae interioris pertingere perhibetur.
Unde et idem locus quinquaginta cubitis dicitur
mensuratus. Per quinquagenarium quippe numerum,
requies aeterna signatur. Habet enim septenarius
numerus perfectionem suam, quia eo die, dierum
numerus est completus, et per legem sabbatus in
requiem datus est. Ipse autem septenarius per semetipsum
multiplicatus ad quadraginta et novem
ducitur. Cui si monas additur, ad quinquagenarium
numerum pervenitur: quia omnis nostra perfectio
in illius unius contemplatione erit, in cujus nobis
visione jam minus aliquid salutis et gaudii non erit.
Hinc etiam Jubilaeus, id est, ann. quinquaginta in
requiem datus est, quia quisquis ad omnipotentis
Dei gaudia aeterna pervenerit, laborem et gemitum
non habebit. Notandum vero, quod locus qui describitur
per quinquaginta cubitos tendi ad faciem
vestibuli portae interioris pertingere memoratur.
Non ergo hoc loco Propheta jam ipsum vestibulum
portae interioris, sed locum interius, qui tendit ad
vestibulum portae interioris narrat; per quem locum
utique, sicut diximus, spes nostra signatur;
quae, dum aeternam requiem quaerit, mentem ad
vestibulum portae interioris ducit. Hoc ipsum enim,
quod desideramus coelestia, quod ad promissa gaudia
suspiramus, quod aeternae vitae requiem quaerimus,
jam ad interioris vestibuli faciem propinquamus.
Signetur ergo per portam fides, per atrium
charitas: per locum vero qui ad faciem vestibuli
portae interioris propinquat, figuretur spes, sine
quibus tribus virtutibus quisquis jam uti ratione potest,
ingredi ad coeleste aedificium non potest. Habeatur
ergo fides in porta, quia introducit ad intelligentiam: